monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XXIV. <<<     >>> XXVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XXV [Vet. XXII, Rec. XX].

1 VERS 14.---Quasi rupto muro et aperta ianua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
2 [53. ] Lugendus animae status, quando in eam hostes irruunt, rupto fidei muro, vel destructa disciplinae materia.---Quid hoc loco muri nomine nisi Redemptor humani generis appellatur? De quo pro sanctae Ecclesiae aedificatione per prophetam dicitur: Ponetur in ea murus et antemurale [Isai. XXVI, 1]. Ipse enim nobis murus est, qui ad corda nostra pertingere malignorum spirituum cursum vetat. Qui nostrae quoque fidei etiam antemurale posuit, quia priusquam se per carnem ostenderet praedicatores sui mysterii prophetas misit. Recte quippe antemuralis nomine vocantur, quia dum subsequentem praedicaverunt Dominum, quasi ante murum steterunt. Sed quasi murus rumpitur cum pravorum persuasionibus fides quae in Redemptore nostro est in quorumdam corde dissipatur. Cumque perversis in hac vita potestas tribuitur, quid aliud quam ianua erroris aperitur? Quasi rupto ergo muro, et aperta ianua, super bonos irruunt mali, cum, accepta temporaliter potestate, perversi ipsa quoque in quorumdam corde destruere munimina fidei conantur. De quibus apte dicitur: Et ad meas miserias devoluti sunt, quia videlicet prius, ad suas. Nisi enim perverse vivendo, ad suas ante miserias caderent, nequaquam ad eas postmodum et alios suaderent. Sed post suas reprobi et ad nostras miserias devolvuntur, quando ad ea mala in quibus iam ipsi implicati sunt etiam quosdam nobis unitos trahunt.
3 [54. ]Potest quoque intelligi muri nomine munitio disciplinae; Salomone attestante, qui ait: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat [Prov. XXIV, 30]. Per agrum enim hominis pigri atque per vineam viri stulti transire est cuiuslibet vitam [Gemet., negligentius.] negligentis inspicere, eiusque opera considerare. Quam urticae vel spinae replent, quia in corde negligentium prurientia terrena desideria et punctiones pullulant vitiorum, quippe quia scriptum est: In desideriis est omnis otiosus [Prov. XXVIII, 19, sec. LXX]. Maceria lapidum destructa erat, id est, disciplina patrum ab eius corde dissoluta. [Ita Germ., Bellov., Turon., Laud., Val. Cl., Corb. Germ. et Norm. At prius Editi, Nam quia destructam maceriam lapidum dissolutam, etc.] Nam quia destructa maceria lapidum, dissolutam esse disciplinam vidit, protinus illic secutus adiunxit: Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinani [Prov. XXIV, 32]. Quasi rupto ergo muro hostis ingreditur, cum vel malignorum spirituum, vel pravorum hominum persuasione callida, disciplinae munimina in corde dissipantur. Sed cum eiusdem disciplinae vigor in corde reproborum solvitur, ante eorum oculos cuncta honorum opera despectui habentur, nihilque esse aestimant quidquid de virtutibus electorum vident. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.65v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik