monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XXII . <<<     >>> XXIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XXIII [Rec. XIX].

1 IBID. Pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus [Turon. et plur. Norm., semitis meis; sed mendose.] semitis suis.
2 [50. ] Eius extrema membra quasi pedes quandoque subvertuntur.---Quid per pedes Ecclesiae, nisi extrema illius membra signantur? Quae dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius ab adversariis falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt. Hos itaque pedes adversarii subvertunt, videlicet cum extrema membra illius ad sui dogmatis errorem trahunt. Subversi pedes viam tenere nequeunt, cum infirmi quique persecutorum suorum vel promissionibus persuasi, vel minis territi, vel cruciatibus fracti, ab itinere recto [Norm., Corb. Germ., Val. Cl., Germ. et Laud., deviantur.] deviant. Bene autem adversariorum semitae fluctibus comparantur, cum dicitur: Et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis, quia scilicet vita pravorum insolenti inquietudine molesta ad obruendam, ut ita dixerim, navem cordis quasi tempestas illabitur. De qua videlicet tempestate per Salomonem dicitur: Quasi tempestas transiens non erit impius [Prov. X, 25]. Cumque infirmus quisque perversos florere conspicit, hunc in perversitatis pelagus unda miserae imitationis mergit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.65r