monumenta.ch > Gregorius Magnus > 44
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XLIII. <<<     >>> XLV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XLIV [Rec. XXVI].

1 VERS. 15.---Non dabitur aurum obryzum pro ea.
2 [71. ] Angeli ab omni labe mundi, non homines.---Quid namque per aurum obryzum nisi sancti angeli designantur? Qui recte et aurum vocantur, et obryzum: aurum, quia fulgent claritate iustitiae; obryzum, quia nullum habuerunt unquam contagium culpae. Homines vero iusti quandiu in hac carne corruptibili mortaliter vivunt, aurum quidem esse possunt, obryzum omnino non possunt, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Nam quamvis in hac vita ex magna iustitiae claritate resplendeant, nequaquam tamen ad purum peccatorum sordibus carent; Ioanne Apostolo attestante, qui dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. I, 8]; et affirmante Iacobo, qui astruit, dicens: In multis enim offendimus omnes [Iac. III, 2]. Propheta etiam deprecante, qui ait: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [Psal. CXLII, 2]. Aurum ego obryzum illi nuncupantur, qui in ea qua conditi sunt innocentia perdurantes, et fulgent claritate iustitiae, et nullis vel minimis maculantur sordibus culpae.
3 [Vet. XXX.] [ 72. ] Nullus tamen angelorum ad redimendum hominem missus est, aut sufficit.---Sed quia pro hac sapientia nullus angelorum redemptor humani generis mittendus fuit, ne quis spem in his, quos in adiutorium hominum saepe apparuisse didicimus, angelis poneret, dictum est: Non dabitur aurum obryzum pro ea. Ac si aperte diceretur: Per semetipsam sapientia manifestabitur, ut humanum genus a culpa redimatur. Nullus vice eius angelus mittitur, quia per creatorem necesse est ut creatura liberetur. Unde et in Evangelio Dominus dicit: Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis [Ioan. VIII, 36]. [2 Laud., sed vir spiritu. Gemet. ac alii pro repletus habent plenus; deest sanctus.] Sed vir sanctus, spiritu eiusdem sapientiae repletus, quosdam in Iudaea praevidit non esse defuturos qui spem in legislatore ponerent, et suae salutis auctorem Moysen putarent, sicut et [Deest sanato in Prat., Becc., Utic. In 2 Laud. voci sanato appositum est, explicationis gratia, caeco.] cuidam sanato maledicentes dicunt: Tu discipulus sis eius, [Plerique Norm., nos autem.] nos enim Moysi discipuli sumus [Ioan. IX, 28]. Unde adhuc congrue subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.32v