monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XLII . <<<     >>> XLIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XLIII.

1 IBID.---Et mare loquitur: Non est mecum.
2 [68. ] Ea non fruuntur, qui terrenis distrahuntur curis.---Quid enim maris nomine nisi saecularium [2 Laud., mentium amaritudo signatur.] mentium amara inquietudo signatur? Quae dum se vicissim inimicitiis impetunt, quasi adversantes se undae collidunt. Recte etenim mare vita saecularium dicitur, quia dum procellosis actionum motibus concitatur, ab internae sapientiae quiete atque stabilitate disiungitur. Quo contra bene per prophetam dicitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos [Isai. LXVI, 2]? A terrenis autem mentibus tanto longius spiritus fugit, quanto apud has quietem non invenit. Hinc est enim quod de quibusdam per Psalmistam dicitur: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt [Psal. XIII, 3]. A qua nimirum contritione perturbationis nos Dominus revocat, dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris [Matth. XI, 28]. Quid enim in hac vita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? aut quid hic quietius quam huius saeculi nihil appetere? [Vet. XXVIII.] Hinc est quod Israeliticus populus custodiam Sabbati accepit in munere [Exod. XVI, 29]; hinc e contra est Aegyptus muscarum multitudine percussa [Exod. VIII, 21]. Populus namque qui Deum sequitur accipit sabbatum, id est requiem mentis, ut nullo in hac vita desideriorum carnalium appetitu fatigetur. Aegyptus vero quae huius mundi speciem tenet muscis percutitur. Musca enim nimis insolens et inquietum animal est. In qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur? Unde alias dicitur: Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti [Eccle. X, 1], quia cogitationes superfluae, quae assidue in animo carnalia cogitante et nascuntur et deficiunt, eam suavitatem [2 Laud., quam unusquisque . . . unctus habet, perdunt.] qua unusquisque intrinsecus per spiritum unctus est perdunt, quoniam integritate eius perfrui non permittunt. Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui terrenam vitam diligunt, [Deest dum in Norm., Germ., 2 Laud. et Corb. Germ.] dum desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur, turbis cogitationum carnalium ad ima depressa sunt, ut ad quietis intimae desiderium non leventur. Unde cum mira ope pietatis ad cor veritas venit, prius ab eo cogitationum carnalium aestus eiicit, et post in eo virtutum dona disponit. Quod bene nobis sacra Evangelii historia innuit, in qua dum ad resuscitandam filiam principis invitatus Dominus duceretur, protinus additur: Et cum eiecta esset turba, intravit, et tenuit manum eius, et surrexit puella [Matth. IX, 25]. Foras ergo turba eiicitur, ut puella suscitetur, quia si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus iacet mortua non resurgit. Nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit. In his itaque inquietudinum fluctibus habitare sapientiam non posse cognoscens, ait: Et mare loquitur: Non est mecum. Nullus quippe eam [Gemet., plane.] plene recipit, nisi qui ab omni se abstrahere actionum carnalium fluctuatione contendit. Unde et alias dicitur: Sapientiam scribe in tempore otii, et qui minoratur actu, ipse percipiet eam [Eccli. XXXVIII, 25]. Et rursum: Vacate et videte, [Norm. et pl., quoniam ego sum Dominus.] quoniam ego sum Deus [Psal. LV, 11].
3 [Vet. XXIX.] [ 69. ] Nisi eis non terreno studio serviatur.---Sed quid est quod plerosque antiquorum patrum novimus hanc sapientiam et intrinsecus vivaciter tenuisse, et curas mundi extrinsecus solemniter ministrasse [Genes. XLII, 43, etc.]? An perceptione huius sapientiae Ioseph privatum dicimus, qui famis tempore totius Aegypti curas suscipiens, non solum Aegyptiis alimenta praebuit, sed vitam quoque exterorum advenientium ministerii sui arte servavit? An ab hac sapientia Daniel alienus exstitit, qui a Chaldaeorum rege in Babylonia princeps magistratuum effectus, tanto maioribus curis occupatus est, quanto et sublimiori dignitate omnibus praelatus [Dan. II, 48]? Cum igitur constet plerumque etiam bonos non terreno studio terrenis curis implicari, patenter agnoscimus quia sic nonnunquam cives Ierusalem angarias solvunt Babyloniae, sicut saepe cives Babyloniae impendunt angarias Ierusalem. Nam sunt nonnulli qui verbum vitae pro sola sapientiae ostentatione praedicant, eleemosynarum opem pro appetitu vanae gloriae subministrant. Et quidem Ierusalem videntur esse quae agunt, sed tamen Babyloniae cives sunt.
4 [70. ] Deo soli vacare cupiendum est, et curis externis ex Dei voluntate serviendum.---Sic itaque aliquando contingit ut qui solam coelestem patriam diligunt, terrenae patriae curis subiacere videantur. Quorum tamen ministerium a pravorum operibus plerumque in actu, nonnunquam vero ante supernum iudicem in sola cogitatione discernitur. Pleni quippe superna sapientia discernunt qualiter debeant [Turon. et Norm., et aliud extrinsecus operari, et ad aliud vacare intrinsecus: ut si, etc.] et ad aliud vacare intrinsecus, et ad aliud extrinsecus occupari ut si forte occulta Dei ordinatione aliquid eis non appetentibus de huius saeculi curis imponitur, cedant Deo quem diligunt, et prae amore eius intrinsecus solam illius desiderent visionem; prae timore vero eius impositam sibi extrinsecus humiliter [Duo Ebroic et Prat., exhibeant.] expleant actionem, ut et vacare Deo appetant ex gratia dilectionis, et rursum curas superimpositas ex conditione expleant servitutis. Cumque occupationes extrinsecus perstrepunt, intrinsecus in amore pacatissima quies tenetur; [Ita legimus in Mss. Turon., Bellov., Laud., Vind., Norm., etc., Germ. habet atque occupatione . . . perstrepentes. In Editis legitur: atque occupationem tumultus exterius perstrepentis.] atque occupationum tumultus exterius perstrepentes dispensat interius praesidens iudex ratio, et tranquillo moderamine ea quae circa se minus sunt tranquilla disponit. Sicut enim vigor mentis frenandis praeest motibus carnis, sic saepe superimpositos tumultus occupationis bene regit amor quietis, quia exteriores curae si perverso amore non appetuntur, non confuso, sed ordinato animo ministrari queunt. Sancti etenim viri nequaquam eas appetunt, sed occulto ordine sibi superimpositas gemunt; et quamvis illas per meliorem intentionem fugiant, tamen per subditam mentem portant. Quas quidem summopere, si liceat, vitare festinant; sed timentes occultas dispensationes Dei, tenent quod fugiunt, et exercent quod vitant. Intrant enim ad cor suum, et ibi consulunt quid velit occulta voluntas Dei; seseque subditos debere esse summis ordinationibus cognoscentes, humiliant cervicem cordis iugo divinae dispensationis. Quisquis vero talis est, quilibet tumultus versentur extrinsecus, nunquam ad eius interiora perveniunt. Itaque agitur ut aliud intrinsecus voto, aliud extrinsecus teneatur officio; et hac sapientia non iam turbulenta atqua confusa, sed tranquilla corda repleantur. Bene ergo de ea dicitur quia Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum. Ac si aperte diceretur: Perturbatae mentes saecularium eo ipso clamant, quoniam a vera sapientia longe divisae sunt, quo quietae non sunt. Quia vero haec Dei sapientia manens cum Patre ante saecula incarnanda erat in fine saeculorum, ut ad redimendum genus humanum non sanctos angelos, non iustos homines mitteret, sed in manifestatione [Vindoc., visitationis.] visionis per semetipsam veniret, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.31v

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XLII . <<<     >>> XLIV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik