monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40 > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XVII. <<<     >>> XIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XVIII.

1 VERS. 19.---Dives cum dormierit, nihil secum [Germ., Laud., Norm., etc., aufert, aperit, quod infra repetitur.] auferet; aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
2 [28. ] Bona temporalia nobis servando amittimus, pauperibus erogando servamus.---Cui nimirum sententiae Psalmsta concinens dicit: Turbati sunt omnes insipientes corde; [Gemet., dormitaverunt.] dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis [Psal. LXXV, 6]. Ut enim in sua manu divites post mortem quidquam inveniant, eis ante mortem dicitur divitias suas in quorum manibus ponant: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula [Luc. XVI, 9]. Dives cum dormierit, nihil secum auferet [Rec. XII]. Res suas cum moreretur secum tolleret, si ad petentis vocem cum viveret sibi tulisset. Nam terrena omnia quae servando amittimus, largiendo servamus; patrimoniumque nostrum retentum [Primus Laud., penditur.] perditur, manet erogatum. Diu enim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deserimus, aut illae nos viventes quasi deserunt pereundo. Agendum ergo nobis est ut res absolute perituras, in non pereuntem cogamus transire mercedem.
3 [Vet. X.] [ 29. ] Peccatoris oculos mors aperit, ut fugere a se bona temporalia videat, poenamque succedere.---Sed mirandum valde est quod dicitur: Cum dormierit, aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Ut dormiamus quippe, oculos claudimus, et evigilantes aperimus. Sed hac in re, quia homo ex anima constat et corpore, cum unius rei somnus dicitur, alterius vigiliae demonstrantur, quia cum corpus obdormiscit in morte, tunc anima evigilat in vera [Ebroic., cogitatione.] cognitione. Et dormit ergo dives, et oculos aperit, quia cum carne moritur, eius anima videre cogitur, quod providere contempsit. Tunc profecto in vera cognitione evigilat, tunc nihil esse conspicit quod tenebat. Tunc se [Plerique, vacuum invenit qui plenum, etc., et quidem optimo sensu.] vacuam invenit, quae plenam rebus prae caeteris se hominibus esse laetabatur. Dormit, et nihil secum aufert, nihil nimirum de rebus quas tenuit. Nam culpa rerum simul ducitur, quamvis hic omnia, pro quibus culpa perpetrata est, relinquantur. Eat ergo nunc, et acceptis rebus tumeat, seseque super caeteros extollat, glorietur se habere quod proximus non habet. Veniet quandoque tempus ut evigilet, et tunc cognoscat quam vacuum fuerit quod in somno tenuerat. Saepe namque contingit dormienti inopi ut se per somnium divitem videat, atque ex eisdem rebus animum extollat, laetetur se habere quod non habuit, iamque dedignari quaerat a quibus dedignatum esse se doluit. Sed repente evigilans, evigilasse se doleat, qui interim divitiarum imaginem vel dormiens tenebat. Gemit enim protinus sub paupertatis pondere, et inopiae suae angustiis premitur; et eo peius, quo ad tempus brevissimum, vel vacue dives fuit. Sic sic nimirum huius mundi sunt divites, qui rebus acceptis tument. Bene operari de sua abundantia nesciunt, quasi dormientes sunt divites; sed paupertatem suam evigilantes inveniunt, quia nihil secum ad illud iudicium quod permaneat ferunt, et quanto nunc ad breve tempus sublimius elati sunt, tanto contra se in perpetuum gravius ingemiscunt. Dicat ergo: Aperiet oculos suos, et nihil inveniet, quia illic aperit ad supplicia, quos hic ad misericordiam clausos tenebat. Aperit oculos suos, et pietatis fructum non invenit, quos hic clausos tenuit cum [Ita Bellovac., Norm. ac vet. Edit. In poster. Ed., viveret.] invenit. Tarde quoque illi oculos aperiunt, qui, teste Sapientia, damnationis suae tempore dicturi referuntur: Quid nobis profuit superbia, divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens [Sap. V, 8]. Vilia et fugitiva fuisse quae tunuerant, iam amissa cognoscunt, quae quandiu aderant stultis eorum cordibus et magna et mansura videbantur. Sero dives aperuit oculos [Luc. XVI, 23], quando Lazarum requiescentem vidit, quem iacentem ante ianuam videre contempsit. Intellexit ibi quod hic facere noluit; in damnatione sua cognoscere compulsus est quid fuit quod perdidit, quando indigentem proximum non agnovit. De quo adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.21v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik