monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XVI . <<<     >>> XVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XVII.

1 VERS. 18.---Aedificavit sicut linea domum suam.
2 [27. ] Haeresum magistri mentes quas occupant corrumpunt.---Tinea sibi domum corrumpendo aedificat. Nec meliori potuit comparatione haereticus demonstrari, qui locum suae perfidiae non nisi in mentibus quas corruperit facit, qui etiam sequaces suos ab aeterno igne liberos esse pollicetur. Spondet quippe eis refrigerium quietis aeternae; sed verba eius soliditatem non habent, quia plenitudine veritatis carent. Unde subiungitur: Et sicut custos fecit umbraculum. Umbraculum namque custodis nullo fundamento solidatur, sed tempore mox transeunte destruitur. Et promissa ab haereticis requies cum tempore destruitur, quae post hanc vitam nullatenus invenitur. Et quia saepe haeretici in contemptu universalis Ecclesiae potentum saeculi patrociniis fulciuntur, eisque divites protectione atque administratione quanta praevalent opitulari non cessant, ipse [In Mss. Germ. et Norm., dives quilibet.] etiam quilibet contra conditorem suum rebus temporalibus intumescens sancti viri nunc sententia tangitur, atque ab speciali haereticorum interitu ad generalem elatorum omnium definitionem sermo derivatur, cum subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.21v