monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, VI . <<<     >>> VIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT VII [Rec. VII].

1 VERS. 8.---Quae enim spes est hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam eius?
2 [13. ] Hypocrita avarus est et raptor.---Hypocrita, qui Latina lingua dicitur simulator, iustus esse non appetit, sed videri. Et idcirco avarus raptor est, quia dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae. Studium vero esse hypocritarum solet ut et quod sunt supprimant, et hoc quod non sunt esse se hominibus innotescant, quatenus mensuram suam per aestimationem transeant, et [2 Laud., praeire se bonos.] praeire se caeteros actionis nomine ostendant. Refugiunt videri quod sunt, et ante oculos hominum superducta quadam innocentiae honestate se vestiunt. Unde recte per Evangelium voce nostri Redemptoris increpantur, cum eis dicitur: Vae vobis, hypocritae, quia similes facti estis sepulcris dealbatis, [In Norm., Germ. et plerisque, deest a, et legitur, quae foris.] quae a foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero sunt plena ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Ita et vos foris quidem apparetis hominibus iusti, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate [Matth. XXIII, 27] [Luc. XI, 39]. [Vet. V.] Quo contra omnes veraciter sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsum videri refugiunt quod esse meruerunt. Unde ille praedicator egregius veritatis, contra pseudoapostolos loquens, dum virtutes eximias operationis suae pro discipulorum eruditione narraret [II Cor. XI, 13, seq.], dum tot se pericula tolerasse coacervata persecutione describeret, et post haec usque ad tertium coelum, rursumque in paradisum raptum se esse memoraret, ubi tanta cognoscere potuisset, quanta loqui omnino non posset [Ibid. XII, 2], erat de se adhuc fortasse admirabiliora locuturus, sed ab humana laude alta se consideratione temperans, subdit: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid [Gemet., Utic. et alii, de me.] ex me [Ibid. XII, 6]. Habebat ergo adhuc dicendum de se aliquid, qui parcit dicere; sed egit utrumque doctor egregius, ut et loquendo quae egerat discipulos instrueret, et tacendo sese intra humilitatis limitem custodiret. Nimis namque esset ingratus, si de se discipulis tota reticeret, et fortasse nimis incautus, si de se tota vel discipulis proderet. Sed mirabiliter, ut dictum est, egit utrumque, ut loquendo erudiret vitam audientium, et tacendo custodiret suam.
3 [14. ] Sancti aliquando se laudant innoxie.---Sciendum vero est quod sancti viri quoties de se aliquid sequentibus innotescunt, morem creatoris sui imitantur. Nam Deus, qui nos prohibet ne proprio ore laudemur, per Scripturam sacram laudes suas loquitur, non quia ipse eis indiget, qui proficere laudibus nescit, sed dum suam nobis magnitudinem narrat, nostram ad se imperitiam sublevat; et bona sua loquendo nos edocet, quem omnino homo non cognosceret, si de se tacere voluisset. Idcirco ergo laudes suas indicat, ut valeamus eum audientes cognoscere, cognoscentes amare, amantes sequi, sequentes adipisci, adipiscentes vero eius visione perfrui. Unde Psalmista ait: Virtutem operum suorum [Germ., 2 Laud. et Corb. Germ., annuntiavit.] annuntiabit populo suo, ut det illis haereditatem gentium [Psal. CX, 6]. Ac si aperte dicat: Idcirco fortitudinem suae operationis insinuat, [Aliter, ut cum qui audierit. Nostri Mss. habent eam, non eum.] ut eam qui audierit donis ditescat. Morem ergo sui creatoris imitantes sancti viri, nonnunquam quaedam de se, ut audientes instruant, non ut ipsi proficiant, manifestant; et tamen in his alta se consideratione custodiunt, ne dum alios a terrena intentione erigunt, ipsi in terrenae laudis appetitione mergantur. Quorum plerumque dicta [Pratel. et Gem., mirantur.] imitantur hypocritae, sed dictorum sensum penitus ignorant, quia quod iusti agunt ad utilitatem proximi, hoc ipsi faciunt ad extensionem nominis sui. Sanctus autem vir hypocritas intuens, nequaquam gloriam futuram appetere, sed cupere praesentem tenere ait: Quae enim spes est hypocritae? quia dum praesentia diligit, futura minime sperat. Scriptum namque est: Quod enim videt quis, quid sperat [Rom. VIII, 24]? Idcirco ergo ab hypocrita ad aeterna praemia per spem minime tenditur, quia quod alio quaerendum fuerat, hic se tenere gloriatur. Cuius quia culpa prolata est, etiam poena subiungitur, cum protinus subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.18v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik