monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XXXI . <<<     >>> XXXIII

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XXXII [Rec. XX].

1 Ibid.---Et obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus.
2 [51. ] Serpens antiquus Dei manu ex peccatorum cordibus quasi ex cavernis suis, eiectus est.---Quis enim colubri appellatur nomine, nisi antiquus hostis, et lubricus, et tortuosus, qui decipiendo homini colubri ore locutus est? De quo per prophetam dicitur: [2 Laud., Leviathan serpentem vectem leviathan serpentem tortuosum.] Leviathan serpentem, vectem tortuosum [Isa. XXVII, 1]. Qui idcirco loqui serpentis ore permissus est, ut ex ipso vase eius homo cognosceret qualis esset qui intus habitaret. Serpens quippe non solum tortuosus est, sed etiam lubricus. Quia ergo in rectitudine veritatis non stetit, tortuosum animal intravit. Quia vero suggestioni eius, [Ita Germ., Corb. Germ., Turon., Laud., Norm., etc. Vulgati, si primo non resistitur.] si primae non resistitur, repente totus ad interna cordis dum non sentitur illabitur, verba ad hominem per animal lubricum fecit. Cavernae vero huius colubri corda fuerunt iniquorum. Quae quia ad pravitatem propriam traxit, quasi in eorum habitatione requievit. Sed obstetricante manu Domini, tortuosus coluber de propriis cavernis expulsus est, quia dum nobis divina gratia medetur, is qui nos tenuerat antiquus a nobis hostis eiicitur, sicut incarnata Veritas dicit: Nunc princeps huius mundi eiicietur foras [Ioan. XII, 31]. Unde iam nunc [Ita Mss. At Editi sanctos homines.] sanctos omnes non tenendo possidet, sed tentando persequitur. Nam quia non in eis intrinsecus regnat, contra eos pugnat extrinsecus; et quia intus dominium perdidit, bella molitur foris. Ille enim eum de carnalibus hominum cordibus expulit, qui propter homines ad incarnationem venit; dumque corda infidelium tenuit, quasi manum ad latibula serpentis misit. Unde recte per prophetam dicitur: Delectabitur infans ab ubere [Pratell., Utic. et alii Norm., super foramen . . . . et in cavernam.] super foramine aspidis; et in caverna reguli [Gemet., qui ablactatus fuerit . . . . non nocebunt neque occident. Ita etiam Laud.] qui ablactatus fuerat manum suam mittet. Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo [Isai. XI, 8]. Quem namque infantem ab ubere, vel eum qui ablactatus fuerit [In omnibus Editis, nisi Deum, invitis Mss.] nisi Dominum appellat? Quid vero foramine aspidis et cavernis reguli nisi corda signavit iniquorum? Quia antiquus hostis dum totum se in eorum consensum contulit, quasi in foramine proprio coluber tortuosus, sinus astutiae colligendo glomeravit. Quem et aspidis nomine appellat occulte saevientem, et reguli aperte ferientem. Manum ergo suam Dominus in foramine reguli atque aspidis misit, quando iniquorum corda divina potestate tenuit; et comprehensum exinde aspidem, vel regulum, id est captivum diabolum traxit, ut in monte sancto eius, [Ita, cum Laud., Norm. et pene omnibus Mss vet. Edit., ubi recentioribus editoribus magis placuit, quae est Eccl.] quod est Ecclesia, electis fidelibus non noceret.
3 [52. ] Diabolus leoni comparatus.---Hinc namque in Canticis canticorum sponso veniente dicitur: Coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum [Cant. IV, 8]. Quid enim aliud leonum nomine quam daemonia designantur, quae ira contra nos atrocissimae crudelitatis insaeviunt? Et quia peccatores ad fidem vocati sunt, quorum quondam corda leonum cubilia fuerunt, dum vicisse mortem Dominus eorum confessione creditur, quasi de leonum cubilibus coronatur. Remuneratio quippe victoriae corona est. Toties ergo ei coronam fideles offerunt, quoties hunc vicisse mortem ex resurrectione confitentur. Leo ergo de cubilibus suis pellitur, quia, obstetricante manu Domini, tortuosus coluber in cavernis quas tenuerat habitare prohibetur. Nam victus a fidelium cordibus exiit, qui super haec antea sceptro perfidiae regnavit.
4 [53. ] Primus Christi adventus in humilitate, secundus in terrore.---Ecce in paucis brevibusque sententiis sanctus vir adventus dominici ordinem retulit, pondera expressit, quid ex eius incarnatione fieri potuit admirando narravit. [Vet. XIX, Rec. XXI.] Sed qui mira fecit in humilitate veniens, considerari non potest cum quanto terrore venturus est, in maiestatis suae fortitudine apparens. Ordo primi adventus illius pensari et conspici in tantum potuit, in quantum ad redimendos carnales veniens, divinitatis suae magnitudinem carnalibus oculis temperavit. Quis vero eius celsitudinis terrorem ferat, cum secundi adventus potentia per ignem iudicium exercens, in potestatis suae maiestate canduerit? Unde vir sanctus adventum illius narrat primum, sed lassatur ad secundum, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.15v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik