monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29 > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XXIII. <<<     >>> XXV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XXIV [Rec. XIII].

1 VERS. 7.---Qui extendit Aquilonem super vacuum.
2 [34. ] Corda divino amore vacua diabolus replet.---Aquilonis nomine, in sacro eloquio appellari diabolus solet, qui ut torporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis [Isa. XIX, 13]. Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet quae divini amoris gratia non replentur. Sed tamen omnipotenti Deo suppetit etiam vasa diaboli cunctis virtutibus vacua suae gratiae munere implere, in eisque [In vet. Edit. et pene omnibus, divini amoris, contra fidem Mss. Anglic., Norm., Corb. Germ., etc.] divini timoris soliditatem ponere, quos nulla conspicit rectitudinis actione roborari. Unde apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.12r