monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XIV. <<<     >>> XVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XV [Rec. X].

1 VERS. 4.---Nunquid iustificari potest homo comparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere?
2 [21. ] Nemo iustus nisi Dei illustratione, non comparatione.---Versus iste superius a beato Iob dicitur, et nunc in eius exprobratione replicatur. Omnis namque vir iustus Dei illustratione iustus est, non comparatione. Humana quippe iustitia, auctori comparata, [2 Laud., iustitia non est.] iniustitia est, quia etsi in ipsa sui conditione homo persisteret, creatori non posset aequari creatura [Iob. IX, 2]. Cui tamen ad graviora defectus pondera, accessit et culpa, quam serpens insidians intulit, et mulier infirmata persuasit [Genes. III, 6]. Unde nunc quia homo per mulierem culpae subditam nascitur, reatus primi infirmitas [Deest in prole in 1 Laud.] in prole propagatur. Et quia in radice putruit humani generis ramus, in conditionis suae viriditate minime subsistit. Unde recte nunc dicitur: Nunquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Ac si aperte diceretur: Ne contra auctorem suum homo superbiat, consideret unde huc venit, et intelligat quid sit. Sed ecce nonnulli per donum spiritus adiuti contra infirmitatem suae carnis eriguntur, virtutibus emicant, signorum quoque miraculis coruscant; nullus tamen est qui sine culpa vitam transeat, quousque carnem corruptionis portat. Unde adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.10r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik