monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, VIII. <<<     >>> X.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT IX.

1 IBID.---Et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur.
2 [11. ] Terra in essentia semper stabit, licet in imagine continuo transeat.---Sic provectus esse contemplationis debet, ut ex paucis ad multa, ad omnia consideranda rapiatur, quatenus gradatim educta proficiat, [Editi et nonnulli Mss., et omnia transitoria comprehendendo diiudicans, ipsa pene incomprehensibiliter excrescat. Quod vix potest intelligi. Locum hunc obscurum et vitiatum restituimus maxime ex duob. Laudun.] et transitoria omnia diiudicans, ipsa comprehendendo pene incomprehensibiliter excrescat. Unde sanctus vir cum pravorum gloriam defectumque discuteret, ad cuncta protinus mentis oculum tetendit, dicens: Humiliabuntur sicut omnia, et auferentur. Omnia profecto terrena. Ac si aperte dicat: Stare ullo modo nequeunt, quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur; dumque temporalia diligunt, cum his ex temporis volubilitate percurrunt. Sed quaeri potest cum per Salomonem dicitur: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stat [Eccle. I, 4], cur beatus Iob omnia humiliari asserat et auferri? Quod tamen facile discutimus, si terra et coelum vel qualiter transeat, vel qualiter maneat distinguamus. Utraque namque haec per eam quam nunc habent imaginem transeunt, sed tamen per essentiam sine fine subsistunt. Hinc namque per Paulum dicitur: Praeterit enim figura huius mundi [I Cor. VII. 31]. Hinc per semetipsam Veritas dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt [Matth. XXIV, 35]. [In recent. Ed., hinc per Ioan., mendose.] Hinc ad Ioannem angelica voce perhibetur: Erit coelum novum, et terra nova [Apac, XXI, 4]. Quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum igitur et terra et transit et erit quia et ab ea, quam nunc habet, specie per ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur. Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea, et mutabuntur [Psal. CI, 27]. Quam quidem ultimam commutationem suam ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit. Coelum quotidie caligine noctis obducitur, et diurna claritate renovatur. Hinc ergo hinc fidelis quisque colligat et interire haec, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue velut ex defectu reparari [Vet. et Rec. VI]. Inter haec igitur vir sanctus cum pravorum cursum conspicit, quanta quandoque animadversione deficiant innotescit, dum protinus subdit:
Gregorius Magnus HOME

bke22.8r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik