monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51 > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, I. <<<     >>> III .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT II [Rec. II].

1 VERS. 20.---Non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
2 [2. ] Poena iniquorum est ex Dei memoria deleri.--- In recordationem enim conditoris non reducitur, quisquis usque ad finem vitae vitiis subiugatur. Nam si hunc superni respectus memoria tangeret, procul dubio ab iniquitate revocaret. Eius quippe merita exigunt ut funditus ab auctoris recordatione deleatur. Sciendum vero est quod recordari Deus nequaquam proprie dicitur. Qui enim oblivisci non potest, quo pacto recordari potest? Sed quia eos nos quorum recordamur amplectimur, ab his autem quorum obliviscimur elongamur, humano usu et recordari Deus dicitur, cum dona tribuit, et oblivisci, cum in culpa derelinquit. Sed quia cuncta pensat, cuncta sine intermissionis alternatione considerat; et recordatur bonorum, quorum tamen nunquam obliviscitur; et nullatenus recordatur malorum, quos tamen per iudicium semper intuetur. Quasi enim redit ad bonorum memoriam, quam tamen nunquam deseruit; et quasi nequaquam malos respicit, quorum tamen facta considerat, sed super haec damnationis iudicium in ultimis servat. Hinc enim scriptum est: Oculi Domini contemplantur bonos et malos [Prov. XV, 3]. Hinc per Psalmistam dicitur: [Ebroic., Gemet. et alii Norm., vultus autem Domini.] Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum [Psal. XXXIII, 17]. Considerat igitur quos puniat, sed eosdem ipsos ante non vidit, quos nescit. Nam quibusdam in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis; discedite a me omnes operarii iniquitatis [Matth. VII, 23] [Luc. XIII, 27]. Miro igitur modo pravorum vitam et intuetur, et obliviscitur, quia quos [Vindoc., per districtionem scientiae, vel sententiae.] per districtionem sententiae iudicat, quantum est ad memoriam misericordiae ignorat.
3 [3. ] Qui tanquam infructuosum lignum conterentur. ---Qui quoniam in eius recordationem non veniunt, quasi infructuosum lignum ex cuius iudicio conteruntur. Terra quippe eos temporali sumptu aluit, praedicationis desuper pluvia infudit. Sed quia eorum vita nequaquam fructum boni operis protulit, iratus hanc agricola [Gemet. et alii Norm., incidit.] abscidit, ut iuxta Veritatis sententiam locum non occupet quem tenere alius ad fructum valet [Luc. XIII, 7]. De hoc infructuoso ligno per Ioannem dicitur: Iam securis ad radicem [2 Laudun., arborum.] arboris posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur [Matth. III, 10] [Luc. III, 9]. Hoc autem loco, ut aeterna reprobi supplicia designentur, nequaquam lignum dicitur [Laud. duo, Norm. et alii vulgo habent abscidi, et abscidit, etc., pro abscindi, abscindit.] abscidi, sed conteri, quia videlicet reprobos mors quidem carnis abscindit, sed poena subsequens conterit. Quasi enim hic inciditur, cum a praesenti vita separatur. Sed in gehenna conteritur, cum perpetua damnatione cruciatur. Vir autem sanctus, quia districtam perversi poenam protulit, protinus ad culpam recurrit, ut ex iniustitiae immensitate edoceat quod tanta eius damnatio non sit iniusta. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.6r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik