monumenta.ch > Augustinus > 22 > 7 > 10 > 2 > 15 > 27 > 23 > 5 > 4 > 3 > 7 > 3 > 5 > 7 > 26 > 38 > 43 > 47 > 66 > 4 > 15 > 5 > 5 > 3 > 19 > 14 > 24 > 21 > 21 > 123 > 38 > 38 > 21 > 3 > 41 > 5 > 49 > 64
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LXIII. <<<     >>> LXV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LXIV.

1 IBID.---Et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
2 [78. ] Iniqui ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux iustitiae circumfunderet.---Perversa etenim mente gaudent in facinoribus, per culpam suam quotidie ad supplicium trahuntur, et securi sunt. Unde et per Salomonem dicitur: Sunt impii qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant [Eccle. VIII, 14]. De quibus rursum scriptum est: Qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis [Prov. II, 14]. Sic itaque in tenebris quasi in luce ambulant, quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux iustitiae [Turon., circumcludat. Bellov., circumdet.] circumfundat. Vel certe, quia tenebrae vitam praesentem non inconvenienter exprimunt, in qua alienae conscientiae non videntur; lux vero nostra patria aeterna est, in qua dum vultus aspicimus, corda in nobis nostra vicissim videmus; iniqui autem [Norm., quique vitam, etc] quia vitam praesentem ita diligunt, atque haec exsilii tempora complectuntur ac si iam in patria regnent; recte dicitur: Sic in tenebris quasi in luce ambulant, quia sic in praesenti caecitate laeti sunt, ac si iam aeternae patriae luce perfruantur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.93v bsb47242.370