monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17 > 63
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LXII. <<<     >>> LXIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LXIII.

1 VERS. 17.---Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis.
2 [77. ] Iniqui ex iustorum prosperitate turbantur.---Iniqui semper afflictionem fidelium exspectant, eosque in tribulatione videre desiderant. Et in tenebris domos perfodiunt, dum cor innocentium, sed tamen infirmorum, [Vindoc., delectationis temp.] deiectionis tempore pessima collocutione corrumpunt. Sed plerumque contingit ut dum bonos quosque in deiectione conspiciunt, subito occulta dispensatione divina iustus quispiam qui videbatur oppressus, aliqua saeculi potestate fulciatur, eique prosperitas vitae praesentis arrideat, quem prius adversitatis tenebrae premebant. Quam nimirum prosperitatem illius cum perversi conspiciunt, sicut dictum est, perturbantur. Mox enim ad corda sua redeunt, ante mentis oculos revocant quidquid se perverse egisse meminerunt, vindicari in se omne vitium formidant, et unde lucet ille qui potestatem suscipit, inde perversus quisque qui corrigi metuit in tristitia tenebrescit. Bene ergo dicitur: Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis. Aurora quippe mens iusti est, quae, peccati sui tenebras deserens, ad lucem iam erumpit aeternitatis, sicut de sancta quoque Ecclesia dicitur: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens [Cant. VI, 9]? Quo igitur iustus quisque iustitiae luce irradians in praesenti vita honoribus sublimatur, eo ante perversorum oculos tenebrae mortis fiunt, quia qui perversa se egisse meminerunt corrigi pertimescunt. Semper namque desiderant in suis pravitatibus relaxari, incorrecti vivere, et de culpa gaudium habere. Quorum ipsa lethalis laetitia convenienter exprimitur, cum protinus subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.93r bsb47242.368

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik