monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > 59
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LVIII <<<     >>> LX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LIX [Rec. XXV].

1 VERS. 14.---Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem; per noctem vero erit quasi fur.
2 [72. ] Perversi prosperitate vitae praesentis ad opprimendos iustos abutuntur.---Cum homicida in nece proximorum per nocturnum maxime silentium soleat grassari, cur hoc in loco mane primo consurgere ad interficiendum egenum et pauperem dicitur, in nocte vero quasi fur esse perhibetur? Sed ipsis verbis litterae dum sibi non congruunt, ad indaganda spiritus secreta revocamur. In Scriptura sacra mane aliquando adventus dominicae incarnationis, aliquando adventus iam terribilis et districti iudicis, aliquando vero praesentis vitae prosperitas poni consuevit. Mane etenim adventus dominicae incarnationis exstitit, sicut propheta dicit: Venit mane et nox [Isai. XXI, 12], quia et novae lucis primordia in Redemptoris praesentia fulserunt, et tamen a persecutorum cordibus perfidiae suae tenebrae non sunt detersae. Rursum per mane adventus iudicis designatur. Unde per Psalmistam dicitur: [Utic., in matutino.] In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae [Psal. C, 8]. Sicut et electorum quoque personam exprimens, ait: Mane astabo tibi et videbo [Psal. V, 5]. Rursum per mane, praesentis vitae prosperitas designatur, sicut per Salomonem dicitur: Vae tibi, terra, cuius rex est puer, et cuius principes mane comedunt [Eccl. X, 16]. Quia enim mane primum diei tempus est, [Plurimi, et vespera.] et vespere extremum, nequaquam reficiendi sumus de huius vitae prosperitatae quae praevenit, sed de his quae in fine diei, id est in mundi termino sequuntur. Mane ergo comedunt, qui de huius mundi prosperitatibus extolluntur, et dum praesentia vehementer curant, futura non cogitant. Omnis enim qui odit fratem suum, homicida est [I Ioan. III. 15]. Mane itaque primo consurgit homicida, quia in praesentis vitae gloria perversus quisque erigitur, et illorum vitam deprimit qui, dum sequentem gloriam sitiunt, quasi satiari in vespere exquirunt. Pravus etenim quisque, in hoc mundo dignitatem transitoriae potestatis arripiens, tanto se acrius ad peragenda mala dilatat, quanto per charitatis viscera nullum amat. [Germ., Vindoc., Norm. et vet. Ed. Paris.: Totis enim cogitationibus contra bonos saevit, innocentium vitam interimit; vet. Edit. Basil.: Totis enim cogitationibus totiens contra bonos saevit, quoties innocentium, etc. Huic consentit Basil. 1514.] Quoties enim cogitationibus contra bonos saevit, toties innocentium vitam interimit.
3 [73. ] Mali homines adversitate pressi perversis consiliis latenter laedunt.---Qui si, disponente Deo, subito gloriam acceptae potestatis amiserit, locum mutat, sed mentem non mutat, quia ad hoc protinus dilabitur quod subinfertur: Per noctem vero erit quasi fur. [Vet. XXVIII.] In nocte quippe tribulationis atque deiectionis suae, etsi [Vindoc. et Turon., exercere, quod habent omnes vet. Edit. quotquot in promptu habuimus.] exerere crudelitatis manum non valet, eis tamen quos praevalere conspicit consilia perversitatis praebet; huc illucque discurrit, et quaeque potest in bonorum laesionem suggerit. Qui recte quasi fur dicitur, quia in ipsis suis perversis consiliis metuit ne deprehendatur. Qui ergo contra egenum et pauperem mane homicida est, per noctem quasi fur absconditur, quia perversus quisque, qui in prosperitate vitae praesentis humilium vitam deprimendo interimit, in adversitate atque deiectione positus, per iniqua consilia latenter laedit, atque id quod per se explere non valet, adhaerendo huius mundi [Nonnulli, potestatibus.] potentibus exercet. Sequitur.
Gregorius Magnus HOME

bke21.92r bsb47242.363

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik