monumenta.ch > Gregorius Magnus > 54
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LIII . <<<     >>> LV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LIV.

1 VERS. 11.---Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
2 [67. ] Persecutionum quas fidelibus haeretici indicunt utilitas. Saeculi potentes adversus eos commovent.---Omnes qui sanctam Ecclesiam persequuntur, quid aliud quam torcular calcant? Quod divina agi [Turon. et Vindoc., dispensatione.] dispositione permittitur, ut animarum botri in spiritale vinum defluant, quae, carne corruptibili exutae, ad regna coelestia velut in apothecam currant. Nam iniusti dum iustos deprimunt, quasi botros sub pedibus mittunt. Compressi autem botri ad superni convivii satietatem exuberant, qui prius quasi in huius aeris libertate pendebant. Unde David propheta, sanctae Ecclesiae afflictionem conspiciens, [Melius, ut censemus, psalmos; nam duo inscribuntur pro torcularibus, scil. VIII, et LXXXIII. Ita etiam legitur in Lyr., et Bigot., et Utic., ubi tamen prius legebatur psalmum.] psalmum pro torcularibus scribit [Psal. VIII, ] [aut LXXXIII]. Sed omnes qui vitam fidelium persequuntur, calcant et sitiunt, quia agendo crudelia, ferociores fiunt, impietatis suae meritis caecati, eo ambiunt graviora facere, quo iam gravia fecerunt. Haeretici autem cum per se potestatem persecutionis non habent, huius saeculi potentes commovent, eorumque mentes ad persequendum trahunt, et quibus valent persuasionibus accendunt. Quos cum crudelia agere contra catholicorum vitam conspiciunt, quasi in ipso solis fervore requiescunt. Bene ergo nunc dicitur: Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt, quia eorum se multitudini adiungunt, quos iam vident gravia agere, et adhuc sitire graviora. [Vindoc., quorum fervorem bene eorum desideria satiant.] Quorum fervor dum eorum desideria satiat, in eorum actibus, quasi in meridie, quiescunt. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.91r bsb47242.359

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik