monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29 > 52
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LI. <<<     >>> LIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT LII [Rec. XXIII].

1 VERS. 9.---Vim fecerunt depraedantes pupillos, [Recent. Ed., et vulgum pauperem, reluctantibus Mss. et vet. Ed.] et vulgus pauperum spoliaverunt.
2 [65. ] Haeretici infirmos et indoctos, qua vi qua blandimentis aucupantur.---Cum prosperitatem vitae praesentis haeretici non habent, infirmis mentibus verbis blandioribus perversa persuadent. Si qua vero illis prosperitas temporis praesentis arriserit, etiam violenter trahere quos praevalent non desistunt. Pupillorum itaque nomine designantur hi qui adhuc sunt teneri intra sanctam Ecclesiam constituti, quorum vitam misericors pater moriendo servavit, qui ad bonam iam intentionem deducti sunt, sed adhuc in bonis actibus nulla virtute roborantur. Haeretici igitur depraedantes pupillos vim faciunt, quia contra infirmas fidelium mentes verborum et operum violentia grassantur. Vulgus autem pauperum est populus indoctus, qui si verae sapientiae divitias haberet, vestimentum suae fidei nequaquam amitteret. Quasi quidam quippe intra sanctam Ecclesiam senatores sunt, [Ita Mss. Anglic. et nostri. In Editis vet. Paris, et Basil., viri doctores; in aliis, viri doctiores] veri doctores, qui cum scientiam in corde multiplicant, veris apud se divitiis abundant. Sed haeretici vulgus pauperum spoliant, quia dum doctos non praevalent, indoctos quosque a valamine fidei praedicatione pestifera denudant. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.91r bsb47242.357

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik