monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35 > 47
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XLVI. <<<     >>> XLVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XLVII [Vet. XXIII, Rec. XXII].

1 VERS. 5.---Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum.
2 [60. ] Onagris similes sunt haeretici. Non Dei opus, sed suum peragunt.---Onager enim agrestis est asinus. Et recte hoc in loco onagris comparantur haeretici, quia, in suis [Ita Norm., Vindoc., Turon. ac vet. Edit. Recentioribus Editoribus magis placuit voluntatibus.] voluptatibus dimissi, a vinculis sunt fidei et rationis alieni. Unde scriptum est: Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui [Ierem. II, 24]. Onager quippe in solitudine assuetus est, quia dum terram cordis sui disciplinae virtute non excolit, ibi habitat ubi fructus non est. Quia in desiderio animae suae ventum amoris sui attrahit, quia ea quae ex desiderio scientiae in mente concipit inflare praevalent, non aedificare. Contra quos dicitur: Scientia inflat, charitas vero aedificat [I Cor. VIII, 1]. Unde hic quoque congrue infertur: Egrediuntur ad opus suum. Non enim Dei, sed suum opus peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Scriptum quippe est: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat [Psal. C, 6]. Qui ergo non in via immaculata ambulat, sibi magis quam Domino ministrat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.90r bsb47242.353

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik