monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22 > 23 > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXXVI <<<     >>> XXXVIII. .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXXVII. [Vet. XVIII].

1 VERS. 13.---Ipse enim solus est, et nemo avertere potest [Plerique cogitationes eius.] cogitationem eius.
2 [45. ] Deus solus est, in cuius essentiae comparatione esse nostrum non esse est.---Nunquid non sunt angeli et homines, coelum et terra, aer et maria, cuncta volatilia, quadrupedia, [Utic., Lyr., Bigot., etc., atque repentia, et caetera de quibus scriptum est creavit.] atque repentia? Et certe scriptum est: Creavit ut essent. omnia [Genes. II, 3, seq.]. Cum ergo in rerum natura tam multa sint, cur beati viri voce nunc dicitur: Ipse enim solus est. Sed aliud est esse, aliud principaliter esse; aliud mutabiliter, atque aliud immutabiliter esse. Sunt enim haec omnia, sed principaliter non sunt, quia in semetipsis minime subsistunt, et nisi gubernantis manu teneantur, esse nequaquam possunt. Cuncta namque in illo subsistunt; a quo creata sunt, nec ea quae vivunt sibimetipsis vitam tribuunt, neque ea quae moventur et non vivunt suis nutibus ad motum ducuntur, sed ille cuncta movet, qui quaedam vivificat, quaedam vero non vivificata in extremam essentiam mire ordinans servat. Cuncta quippe ex nihilo facta sunt, eorumque essentia rursum ad nihilum tenderet, nisi eam auctor omnium regiminis manu retineret Omnia itaque quae creata sunt, per se nec subsistere praevalent, nec moveri; sed in tantum subsistunt, in quantum ut esse debeant acceperunt; in tantum moventur, in quantum occulto instinctu disponuntur. Ecce enim peccator flagellandus est de rebus humanis: arescit in eius laboribus terra, concutitur in eius naufragiis mare, ignescit in eius sudoribus aer, obtenebrescit contra eum inundationibus coelum, inardescunt in eius oppressionibus homines, moventur [Hoc est ei adversando. De significatione huius vocis iam saepe dictum. Vide supra, l. XI, n. 38, et l. II, n. 51.] in eius adversitate et angelicae virtutes. Nunquidnam haec, quae inanimata vel quae viventia diximus, suis instinctionibus et non magis divinis impulsionibus agitantur? Quidquid est itaque quod exterius saevit, per hoc ille [Norm., et Germ., metuendus est.] intuendus est, qui hoc interius disponit. In omni igitur causa solus ipse intuendus est, qui principaliter est. Qui etiam ad Moysen dicit: Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos [Exod. III, 14]. Cum itaque flagellamur per ea quae videmus, illum debemus sollicite metuere, quem non videmus. Vir itaque sanctus despiciat quidquid exterius terret, quidquid per essentiam suam, nisi regeretur, ad nihilum tenderet, et mentis oculo, [Bellovac, sub pressionibus intueatur.] suppressis omnibus, intueatur unum in cuius essentiae comparatione esse nostrum non esse est, et dicat: Ipse enim solus est.
3 [Rec. XVII.] [ 46. ] Deus immutabilis natura et voluntate.---De cuius mox immutabilitate apte subiungitur: Et nemo avertere potest [Norm., Cogitationes eius.] cogitationem eius. Sicut enim immutabilis natura est, [Lyr., Bigot., Ebroic., Sag., immutabilis cogitatione, Germ., Cogitationis. Vindoc., sicut enim immutabilis natura est, ita immutabilis voluntas] ita immutabilis voluntate. Cogitationem quippe eius nullus avertit, quia nemo resistere occultis eius iudiciis praevalet. Nam etsi fuerunt quidam qui deprecationibus suis eius cogitationem avertisse viderentur, ita fuit eius interna cogitatio, ut sententiam illius avertere deprecando potuissent, et ab eo acciperent quod agerent apud ipsum. Dicat ergo: Et nemo avertere poterit cogitationem eius, quia semel fixa iudicia mutari nequaquam possunt. Unde scriptum est: Praeceptum posuit, et non praeteribit [Psal. CXLVIII, 6]; et rursum: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt [Marc. XIII, 31]; et rursum: Non enim cogitationes meae sicut cogitationes vestrae, neque viae meae sicut viae vestrae [Isai. LV, 8]. Cum ergo exterius mutari videtur sententia, interius consilium non mutatur, quia de unaquaque re immutabiliter intus constituitur, quidquid foris mutabiliter agitur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.86v bsb47242.341

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik