monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52 > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXXV. <<<     >>> XXXVII. .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXXVI

1 IBID.---Et in sinu meo abscondi verba oris eius.
2 [44. ] Verba Dei in sinu abscondere, alia iustorum sollicitudo.---In sinu etenim cordis verba oris eius abscondimus, quanto mandata illius non transitorie, sed implenda opere audimus. Hinc est quod de ipsa matre Virgine scriptum est: Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo [Luc. II, 19]. Quae nimirum verba, et cum ad operationem prodeunt, in sinu cordis absconsa latent, si per hoc quod foris agitur intus agentis animus non elevatur. Nam cum conceptus sermo ad opus ducitur, si per hoc humana laus quaeritur, sermo Dei in sinu mentis procul dubio non occultatur. Sed nosse velim, beate vir, cur te tanta intentione examines, cur te tanta sollicitudine astringas? Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.86v bsb47242.340

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik