monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25 > 57 > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXXII. <<<     >>> XXXIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXXIII.

1 VERS. 11.---Vestigia eius secutus est pes meus.
2 [41. ] Dei longanimitas et pietas nobis unitandae. Exempla Christi sequenda.---Quasi quidam namque gressus Dei sunt, quas cernimus, [Vindoc., operationes eius quibus quilibet bonus adiuvatur, quisque malus regitur.] operationes eius, quibus bonus quisque malusque regitur, quibus iusti iniustique suis [Turon, suis ordinationibus.] ordinibus disponuntur, quibus et subiectus quisque ad meliora quotidie ducitur, et adversus ad deteriora corruens toleratur. De quibus nimirum gressibus Propheta dicebat: Visi sunt gressus tui, Deus [Psal. LXVII, 25]. Nos itaque cum virtutem longanimitatis atque pietatis eius intuemur, et intuentes imitari contendimus, quid aliud quam gressuum eius vestigia sequimur, [Vindoc., quia extrema quaedam eius opera imitamur. Hoc enim veritas admonebat discipulis suis imitari.] quia extrema quaedam eius operationis imitamur. Haec enim Patris sui vestigia Veritas admonebat imitari, cum diceret: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit [Utic. et Sag., super iustos et iniustos.] super malos et bonos [Matth. V, 45] [Luc. VI, 28]. [Vet. XVII.] Potest tamen beatus Iob, qui certa fide iam dixerat: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum [Iob. XIX, 25], sic in futura operatione incarnandae sapientiae intendere, sicut nos eiusdem sapientiae iam praeterita opera per fidem videmus, quod Mediator Dei et hominum benignus ad tribuendum, humilis ad sustinendum, patiens ad exemplum praebendum fuerit. Cuius nimirum vitam dum beatus Iob, superno spiritu repletus, sollicita intentione conspiceret, futuram mansuetudinis illius humilitatem praevidens, quasi ad exemplum sibi propositum recurrit, ut quidquid in hac vita ageret, ad imitationis illius vestigia ligaret, quatenus qui occultae dispositionis eius sublimia videre non poterat, quasi in terra conspiciens, ad imitationem eius vestigia teneret. De quibus eius vestigiis per Petrum dicitur: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius [I Petr. II, 21]. De quo adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.86r bsb47242.338

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik