monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10 > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXX . <<<     >>> XXXII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXXI [Rec. XV].

1 VERS. 8, 9.---Si ad Orientem iero, non apparet; si ad Occidentem, non intelligam eum; si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
2 [38. ] Deus invisibilis et incomprehensibilis, non in parte sed ubique quaerendus.---Creator quippe omnium in parte non est, quia ubique est. Et tunc minus invenitur, quando is qui totus ubique est in parte quaeritur. Incircumscriptus namque spiritus omnia intra semetipsum habet, quae tamen et implendo circumdat, et circumdando implet, et sustinendo transcendit, et transcendendo sustinet. Bene autem postquam dictum est: Si ad Orientem iero, non apparet; si ad Occidentem, non intelligam eum; si ad sinistram quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum; illico adiunxit: Ipse vero scit viam meam. Ac si aperte dicat: Videre non valeo videntem me, et eum qui me subtiliter intuetur intueri non possum; ut videlicet ostendat [Vindoc., quia tanto citius.] quia tanto cautius formidandus est, quanto conspicabilis non est. Qui enim ita nos aspicit, ut a nobis aspici nequeat, eo magis timendus est, quo cuncta videns minime videtur. Cum enim contra nos latere quempiam in insidiis credimus, eo illum amplius metuimus, quo minime videmus. Cumque eius insidias nequaquam deprehendimus ubi sunt, et ibi eas metuimus ubi non sunt. Creator autem noster, qui ubique totus est, et cernens cuncta non cernitur, tanto magis metuendus est, quanto invisibilis permanens, de nostris actibus quando et quid decernat ignoratur. Quae tamen verba intelligi et aliter possunt. Ad Orientem quippe imus, cum mentem in consideratione maiestatis eius attollimus. Sed non apparet, quia qualis in natura sua est [Omnes Norm., a cogitatione mortalium.] a cogitatione mortali videri non praevalet. Si ad Occidentem non intelligam [Deest eum in eisdem. Mss.] eum. [Vet. XVI.] Ad Occidentem imus cum sublevatum in Deo cordis oculum, sed ipsa immensitate luminis reverberatum, ad nosmetipsos reducimus, et lassati discimus valde super nos esse quod quaerebamus, nostramque mortalitatem considerantes, indignos nos adhuc esse deprehendimus qui immortalem [Ebroic. et alii Norm., videre volebamus. Olim in Utic., valeamus.] videre valeamus. Si ad sinistram, quid agam non apprehendam eum. Ad sinistram ire est peccatorum delectationibus consentire. Et nimirum constat quia Deum apprehendere non valet qui adhuc in delectatione peccati per sinistram iacet. Si me vertam ad dexteram, non videbo illum. In dexteram procul dubio vertitur qui de virtutibus elevatur. Sed Deum videre non valet qui privata laetitia de bonis actibus gaudet, quia in eo cordis oculum tumor elationis premit. Unde bene alias dicitur: [Vindoc., nec declinabis. Norm., ne declines.] Non declines ad dexteram, aut ad sinistram [Deut. XVII, 11]. In quibus cunctis plerumque se anima discutit, nec tamen plene deprehendere semetipsam valet. Unde hic apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.85v bsb47242.335

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik