monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXV. <<<     >>> XXVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXVI [Rec. XI].

1 CAPUT XXIII, VERS. 1, 2.---Respondens autem Iob dixit: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.
2 [31. ] Inordinata consolatio dolorem auget.---More suo beatus Iob planioribus verbis inchoat, sed dicta sua alta mysterii prosecutione consummat. Mederi quippe dolor afflicti ex amicorum consolatione debuerat; sed quia consolatio ad blandimenta fallaciae erupit, afflicti dolor inhorruit. Quia, enim Eliphaz spondere converso meliora non timuit, quasi ex noxio medicamine vulnus crevit. Unde recte dicitur: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum, quia videlicet inordinatae consolationis intentio percussionem quam minuere debuit multiplicavit. In quibus nimirum verbis per typum sanctae Ecclesiae etiam fidelium dolor exprimitur, qui eo amplius gemunt, quo [Vindoc., quo malos simplicibus, blandiri.] malos blandiri conspiciunt, qui iuxta Pauli vocem: Per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium [Rom. XVI, 18].
3 [32. ] [Vet. XIII.] Fidelium mentes sine amaritudine esse nesciunt. Quae etiam verba ad considerandam subtilius mentem fidelium recte referuntur, qui esse sine amaritudine nesciunt etiam si in hoc mundo prosperari videantur. Quibus cum et adversitas evenit, eum quem invenit ingeminat dolorem. Unde recte dicitur: [In Edit. solum legitur: nunc quoque. Ut aperte, etc. In Mss. autem nostris et Anglic., nunc quoque in amaritudine est sermo meus.] Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, ut aperte monstretur quia electorum mens sine amaritudine et in prosperitate non fuerit. Bene autem dicitur: Et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. Manus quippe plagae est fortitudo percussionis. Primam namque percussionem suam electi considerant, quia a conditoris sui visione divisi sunt, quia nequaquam illuminationis intimae [Vindoc., claritate in via perfr . . . quasi in necessitatis loco . . . . semper ergo habent meae manus plagae gemitum.] claritate perfruuntur, sed in praesentis vitae exsilio quasi in caecitatis loco [Norm., religati. Ita etiam vet. Edit.] relegati gemunt. Semper ergo habent in hac manu plagae gemitum suum. Sed cum adhuc etiam adversa in hac vita accidunt, manus plagae eorum etiam super gemitum gravatur. Erat enim plagae gemitus etiam cum praesentis vitae adversa deessent. Sed amaritudo primae percussionis etiam ex tentatione crescit adversitatis. Dicit ergo: Et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum: quia iustum quemque in hac vita adversitas [Vindoc., vox laetum pertulit.] non laetum perculit, sed in eo dolorem vulneris multiplicavit. Fit tamen miro omnipotentis Dei moderamine ut cum in hoc mundo mens iusti adversitatibus plus laborat, auctoris sui contemplandam faciem amplius sitiat. Unde hic apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.84r bsb47242.328

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik