monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.135 > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, IX. <<<     >>> XI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT X [Vet. VI, Rec. IV].

1 VERS. 16.---Qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit [Bigot. et Lyr., fundamenta eorum. Ita quoque nunc in Utic. legitur, cum prius scriptum esset, fundamentum.] fundamentum eorum.
2 [14. ] Iniqui semper ante tempus quod sibi praefixerunt nunquam ante constitutum a Deo moriuntur.---Cum tempus vitae a divina nobis praescientia sit procul dubio praefixum, quaerendum valde est qua ratione nunc dicitur quod iniqui [Sag., cum plerisque Norm., ex praes. vita. Utic. habet utrumque.] ex praesenti saeculo ante tempus proprium subtrahantur. Omnipotens enim Deus etsi plerumque mutat sententiam, consilium nunquam. Eo ergo tempore ex hac vita quisque subtrahitur, quo ex divina potentia ante tempora praescitur. Sed sciendum quia creans et ordinans nos omnipotens Deus, iuxta singulorum merita, disponit et terminos, ut vel malus ille breviter vivat, ne multis bene agentibus noceat; vel bonus iste diutius in hac vita subsistat, [Norm., ut multis bene agentibus adiutor. In Utic. olim, ut multis boni operis, etc.] ut multis boni operis adiutor existat; vel rursum malus longius differatur in vita ut prava adhuc opera augeat, ex quorum tentatione purgati iusti verius vivant; vel bonus citius subtrahatur, ne si hic diu vixerit, eius innocentiam malitia corrumpat. Sciendum tamen quia benignitas Dei est peccatoribus spatium poenitentiae largiri. Sed quia accepta tempora non ad fructum poenitentiae, sed ad usum iniquitatis vertunt, quod a divina misericordia [Utic. misereri poterant.] mereri poterant amittunt. Quamvis omnipotens Deus illud tempus uniuscuiusque ad mortem praesciat quo eius vita terminatur, nec alio in tempore quisquam mori potuit, nisi ipso quo moritur. Nam si Ezechiae anni additi ad vitam quindecim memorantur [IV Reg. 20, 6], tempus quidem vitae crevit ab illo termino quo mori ipse merebatur. Nam divina dispositio eius tempus tunc praescivit, quo hunc postmodum ex praesenti vita subtraxit. Cum ergo ita sit, quid est quod dicitur: Quia iniqui sublati sunt ante tempus suum, nisi quod omnes qui praesentem vitam diligunt longiora sibi eiusdem vitae spatia promittunt? Sed cum eos mors superveniens a praesenti vita subtrahit, eorum vitae spatia, quae sibi longiora quasi in cogitatione tendere consueverant, intercidit. De quibus recte dicitur: [Rec. V.] Et fluvius subvertit [Lyr. et plerique Norm., fundamenta eorum, et sic in reliquo cap. Olim in Utic. legebatur, fundamentum eorum.] fundamentum eorum.
3 [15. ] Iniquorum fundamentum in terrenis, iustorum in coelestibus est.---Iniqui enim dum corde transire ad aeterna negligunt, et cuncta praesentia fugitiva esse non intuentur, mentem in amore praesentis vitae figunt, et quasi longae habitationis in ea sibi fundamentum construunt, quia in terrenis rebus per desiderium solidantur. Sic primus in terra Cain civitatem construxisse describitur [Genes. IV], [Lyr., Bigot., Utic., Sag., multis omissis, quia videlicet peregrinus a summis, fundamenta in infimis posuit qui stationem cordis, etc. Ita quoque in Vindoc. Inter se consentiunt Editi omnes.] qui videlicet peregrinus aperte monstratur, quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate aeternae patriae alienus fuit. Peregrinus quippe a summis, fundamentum in infimis posuit, qui stationem cordis in terrena delectatione collocavit [S. August. lib. XV de Civit. Dei, cap. 17 et 19]. Unde et in eius stirpe Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie Enoch septimus fuisse memoratur, quia videlicet reprobi in hac vita quae ante est semetipsos aedificando dedicant, electi vero aedificationis suae dedicationem [Utic. et Germ., in finem, id est in septimo tempore.] in fine temporis, id est in septimo, exspectant. Videas namque plurimos temporalia sola cogitare, honores quaerere, ambiendis rebus inhiare, nil post hanc vitam requirere. Quid itaque isti nisi in prima se generatione dedicant? Videas electos [Plerique Norm., nil praesentis vitoe gloriam quaerere. Vindoc., nil praesentis vitae gloriae quaerere.] nil praesentis gloriae quaerere, libenter inopiam sustinere, mala mundi aequanimiter perpeti, ut possint in fine coronari. Electis ergo Enoch in septima generatione nascitur, quia sui dedicationem gaudii in extremae retributionis gloria requirunt. Et quia quotidiano temporis lapsu ipsa praesentis vitae mortalitas decurrit, atque reproborum dedicationem eosdem reprobos subtrahendo [Bigot. et Lyr., diruit.] destruit, recte de iniquis dicitur: Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Id est, ipse cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversae constructionis. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.80v bsb47242.312

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik