monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, VI. <<<     >>> VIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT VII.

1 VERS. 10.---Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
2 [11. ] Adversa patienti, scelerum poenas esse exprobrant.---Illum formido subita conturbat, qui considerare negligit quid ex districtione iudicis venientis immineat. Quia ergo fidelem populum haeretici culpis perfidiae oppressum credunt, circumdatum laqueis accusant. Et quia existimant quod futura non praevideat, in percussione sua hunc subita formidine conturbatum putant. Qui adhuc insultantes adiungunt:
3 VERS. 11.---Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri.
4 Ac si aperte dicat: Securitatem pacis in spe tibi proposueras, et idcirco de praesumptione tua quasi de luce gaudebas, nec te unquam opprimi tribulationibus existimasti. Sed ecce, dum supervenientibus malis affligeris, an sint recta quae tenes ipsae quae te opprimunt tribulationum tenebrae ostendunt. Quas videlicet tribulationes Eliphaz aquis inundantibus comparat, quia dum aliae super alias irruunt, quasi aquis tumentibus, undae undas sequuntur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.79v bsb47242.309

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik