monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16 > 9 > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, I. <<<     >>> III.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT II.

1 VERS. 3.---Quid prodest Deo, si iustus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit vita tua?
2 [2. ] Iustitia nostra Deus non indiget.---In omni quippe quod bene agimus, nosmetipsos, non autem Deum iuvamus. Unde et per Psalmistam dicitur: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges [Psal. XV, 2]. Ipse enim vere nobis Dominus, quia et utique Deus est, qui bono non indiget servientis, sed bonitatem confert quam recipit, [Ebroic. et alii Norm., ut allata bonitas, quanquam olim legebatur in Utic., oblata.] ut oblata bonitas non ipsi, sed prius accipientibus et post reddentibus prosit. Nam etsi in iudicium Dominus veniens dicit: Quandiu fecistis [Lyr. et Bigot., uni ex his fratribus.] uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis [Matth. XXV, 40], mira hoc pietate loquitur ex suorum compassione membrorum. Et ipse nos per hoc quod caput nostrum est adiuvat, qui per nostra bona opera in suis membris adiuvatur. Adhuc adiungit Eliphaz, quod nullus ignorat, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke21.78r bsb47242.302

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik