monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXIV. <<<     >>> XXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XXV [Rec. XIV].

1 VERS. 24.---Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum.
2 [30. ] Temporalem inopiam cavens, perpetuae, simulque aeternis suppliciis addicitur avaritia.---Sciendum quod avaritia aliquando per elationem subrepit, aliquando vero per timorem. Sunt namque nonnulli qui dum potentiores videri appetunt, ad alienarum rerum ambitum succenduntur. Et sunt nonnulli qui dum sibi subsidiorum necessaria deesse timent, mentem ad avaritiam relaxant, et aliena ambiunt, cum sua sibi sufficere non posse suspicantur. Omnis vero necessitas non incongrue ferrum vocatur, quia vitam inopis moeroris vulnere cruciat, sicut de eius quoque necessitatibus scriptum est qui a fratribus venditus afflictam vitam ducebat: Ferrum pertransivit animam eius [Psal. CIV, 18]. Quid ergo sunt arma ferrea, nisi necessitates vitae praesentis, quae dure premunt, et vitam inopis insequuntur? Ferrum quippe aerugo consumit, aes autem consumere difficilius solet. Ferro ergo necessitas praesens, quae transitoria est, aere autem sententia aeterna figuratur. Et quia iudicium supernum ab iniqui mente non attenditur, iuste arcui comparatur, quoniam velut ex insidiis percutit, dum illud is qui percutitur non attendit. Fugiet ergo arma ferrea, et irruet in arcum aereum, quia dum, praesentes necessitates metuens, multa per avaritiam rapit, extremi iudicii districtis se percussionibus anteponit. Et cum fugit arma ferrea, ab arcus aerei sagittis invenitur, quia, mala temporalia stulte praecavens, sententia aeterna percutitur. Qui enim hic inopiae duritiam cum culpa fugit, illic perpetuitatem iustae ultionis invenit. [Vet. XIII.] Sed priusquam ad iudicium rapiatur, adhuc quae iniquus iste hic operetur insinuat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.67v bsb47242.259

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik