monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32 > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXI . <<<     >>> XXIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XXII [Rex. XIII].

1 VERS. 22.---Cum satiatus fuerit, arctabitur.
2 [26. ] Divitum ex satietate angustia.---Prius quippe anhelat per avaritiam concupita congregare; et cum quasi in quodam ventre avaritiae multa congesserit, satiatus arctatur, quia dum anxiatur qualiter acquisita custodiat, ipsa eum sua satietas augustat. Divitis enim cuiusdam uberes fructus ager attulerat, sed quia ubi eos tantos reponeret non habebat, dixit: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam, destruam horrea mea, et maiora aedificabo [Luc. XII, 17]. Qui ergo ex abundantia coangustatus dicebat: Quid faciam? quasi multo cibo pressus aestuabat. Pensemus quot votis appetiit ut uberes fructus ager illius afferret. Ecce autem vota completa sunt, quia fructus uberes ager attulerat. Sed quia ad recondendum loca non sufficiunt, multiplicatus dives quid faciat ignorat. O angustia ex satietate nata! De ubertate agri angustatur animus avari. Dicens namque: Quid faciam? profecto indicat quia, votorum suorum affectibus pressus, sub quodam rerum fasce laborabat. Bene ergo dicitur: Cum satiatus fuerit, arctabitur. Quia mens avari, quae prius ex abundantia requiem quaesierat, post ad custodiam gravius laborabat. Unde hic quoque adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.66v bsb47242.256

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik