monumenta.ch > Augustinus > sectio 1 > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XVII . <<<     >>> XIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XVIII.

1 IBID.---Iuxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
2 [22. ] Novis inventis cruciantur ad poenam, qui multa invenerunt ad culpam.---Quia enim multa invenit ad culpam, novis inventionibus cruciatur in poena. Nam quod hic suspicari non potuit, hoc illic ultioni traditus sentit. Sicut enim exercitati in bonis operibus electi nonnunquam plus student agere quam eis dignatus est Dominus iubere (carnis enim virginitas nequaquam iussa est, sed tantummodo laudata; nam si illa iuberetur, nimirum coniugium iam culpa crederetur, et tamen multi virtute virginitatis pollent, ut videlicet plus impendant obsequio quam acceperunt praecepto), sic plerumque perversi quique in pravis actibus exercentur, ut plus inveniant in perversa operatione quod faciant, quam ex usu reproborum iniquitatis accipere exempla potuerunt. Unde et amplioris retributionis tormento feriuntur, quia et ipsi ex semetipsis amplius actiones pravas, de quibus feriri debeant, invenerunt. [Vet. X, Rec. XII.] Bene itaque dicitur: Iuxta multitudinem adinventicnum suarum, sic et sustinebit. Non enim inveniret iniquitatem novam, nisi et quaereret; et non quaereret, nisi ex studio perpetrare festinaret. Pensatur ergo in tormento eius nimietas malae cogitationis, et dolorem recipit dignae retributionis. Et quamvis damnatorum omnium sit dolor infinitus, graviora tamen tormenta recipiunt, qui multa in iniquitatibus ex suis quoque desideriis invenerunt. Sed quia Sophar huius hypocritae intulit poenam, protinus adiungit culpam, nec unam quamlibet narrat, sed eam de qua omnes oriuntur. Scriptum quippe est: Radix omnium malorum est cupiditas [I Tim. VI, 10]. Cui ergo cupiditas dominari dicitur, subiectus procul dubio malis omnibus demonstratur. Nam subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke21.66r bsb47242.253

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik