monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23 > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XVI . <<<     >>> XVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XVII [Rec. XI].

1 VERS. 18.---Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur.
2 [21. ] Damnati semper moriuntur nunquam morte consumendi.---Persolvit enim [Turon., tormenta. Norm., in tormentis. Lyr. et Bigot., in tormentis illa quae illicita servavit desideria. Germ., in tormenta ea quae hic inlicita servavit.] in tormento ea quae hic illicite servavit desideria; et, flammis ultricibus traditus, semper moritur, quia semper in morte servatur. Non enim in morte consumitur, quia si consumeretur vita morientis, cum vita etiam poena finiretur. Sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine in poena compellitur, ut cuius vita hic mortua fuit in culpa, illic eius mors vivat in poena. Dicat ergo: Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur, quia cruciatur, et non exstinguitur; moritur, et vivit; deficit, et subsistit; finitur semper, et sine fine est. Haec solo auditu valde sunt terribilia, quanto magis passione! Sed quia multitudo iniquitatis eius exigit ut carere suppliciis nunquam possit, apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.65v bsb47242.253

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik