monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, IV . <<<     >>> VI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT V.

1 VERS. 7.---Et qui eum viderant dicent: Ubi est?
2 [6. ] Hypocritarum vita in fine detegitur.---Plerumque hypocritarum vita etiam ab omnibus reproba in fine cognoscitur, ut signis iam apertioribus qui fuerint ostendatur. Qui ergo nunc elatum viderunt, de exstincto dicent: Ubi est? Quia neque hic ubi elatus fuerat apparet, neque in aeternitatis requie, de qua esse putabatur. De cuius brevitate vitae adhuc apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.62v bsb47242.239

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik