monumenta.ch > Content bkeCod.17 > 38
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXXVII . <<<     >>> XXXIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XXXVIII [Rec. XVIII].

1 VERS. 12.---Simul venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me.
2 [46. ] Afflictos maligni spiritus irrumpentes obsident. In eis voluntas iniuste est, et potestas iusta.---Latrones namque eius maligni sunt spiritus, qui exquirendis hominum [In Germ., motibus, olim lectum in Utic. ex r superscripto coniicimus.] mortibus occupantur. Quia viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quae exterius tolerantur cogitationes quoque pravas immittere non desistunt. De quibus adhuc dicitur:
3 Et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
4 In gyro enim tabernaculum obsident [Ebroic., quasi ex.] quando ex omni latere suis tentationibus mentem cingunt. Quam modo lugere de temporalibus, modo desperare de aeternis, modo in impatientiam ruere, atque in Deum blasphemiae verba iaculari, pessima suggestione persuadent. Quae tamen verba, ut iam praediximus, beato Iob etiam iuxta historiam congruunt, qui dum mala quae pertulit ante oculos congessit, non quasi corrigendum filium, sed quasi hostem percussum se esse iudicavit. Per quem sibi etiam latrones eius viam fecerunt, quia maligni contra eum spiritus licentiam percussionis acceperunt. Cuius in gyro tabernaculum obsederunt, quia, sublatis rebus et filiis, etiam corpus eius omne vulneribus attriverunt. [Vet. XXI.] Sed mirum valde est, cum latrones diceret, cur addidit eius? ut videlicet eosdem latrones Dei esse monstraret. Qua in re si voluntas ac potestas malignorum spirituum discernatur, cur latrones Dei dicantur aperitur. Maligni quippe spiritus ad nocendum nos incessabiliter anhelant; sed cum pravam voluntatem ex semetipsis habeant, potestatem tamen nocendi non habent, nisi eos voluntas summa permittat. Et cum ipsi quidem iniuste nos laedere appetunt, [Sag. et alii Norm., quemlibet tamen laedere non valent, nisi iuste a Dom. permit.] quemlibet tamen laedere, non nisi iuste a Domino permittuntur. Quia ergo in eis voluntas iniusta est, et potestas iusta, et latrones dicuntur, et Dei, ut ex ipsis sit quod inferre mala iniuste desiderant, et ex Deo, quod desiderata iuste consummant. Sed quia, ut saepe iam diximus, sanctus vir positus in dolore poenarum, modo suis, modo Ecclesiae, modo Redemptoris nostri vocibus utitur, et plerumque sic sua narrat, ut tamen per typum ea quae sunt sanctae Ecclesiae ac Redemptoris nostri proferat, postposita paulisper cura historiae, in his quae subiungit qualiter Redemptoris nostri vocibus congruat demonstremus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.53v bsb47242.203

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik