monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXXIII. <<<     >>> XXXV

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XXXIV [Rec. XV].

1 VERS. 8.---Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit.
2 [41. ] Ex ignorantia et infirmitate peccantibus adest Deus illuminatio et salus nostra.---Circumseptam [In quibusd. Edit., vepribus.] verberibus semitam suam vidit cum, transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit. Et quia se percuti aspexit, nec tamen percussione dignam vitam in semetipso reperit, quasi in calle cordis ignorantiae suae tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur penetrare non potuit. Quod ad infirma quoque membra sanctae Ecclesiae non incongrue refertur, quando per hoc quod prave se egisse meminerunt, a bono quoque opere retardantur; et ex infirmitate propria timidi, bona contra haec fortia aggredi non praesumunt. Timent enim magna bona incipere, qui se in suis actibus infirmos esse meminerunt. Et cum plerumque etiam bonum quod eligant nesciunt, quasi in calle suo positas tenebras perhorrescunt. Nam saepe ita de suo opere fit animus incertus, ut ignoret omnino quid virtus, quid culpa sit. In calle ergo suo tenebras invenit, qui in his quae agere appetit quid eligere debeat nescit. [Vet. XIX.] Quia igitur saepe infirmitate, nonnunquam vero ignorantia peccatur, ex infirmantibus membris dicitur: Semitam meam circumsepsit, et transire non possum. Ex eis vero quid ad ipsum opus bonum quod eligant caligant subditur: Et in calle meo tenebras posuit. Ex poena etenim culpae est videre bonum quod agere debeat, et tamen implere non posse, et rursum [Norm., ex gravioris culpae poena.] ex graviori poena culpae est quod agere debeat nec videre. Unde et contra haec utraque Psalmistae voce dicitur: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo [Psal. XXVI, 1]? Contra ignorantiae enim tenebras illuminatio, contra infirmitatem vero salus est Dominus, quando et ostendit quid debeat ad agendum appeti, et vires praebet ut quod ostenderit possit impleri. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.52r bsb47242.198

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik