monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, VI. <<<     >>> VIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT VII.

1 VERS. 5.---Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius?
2 [8. ] Saepe mala bonis, et bona malis in vita eveniunt. ---Haec si in praesentis vitae definitione denuntiat, fallitur; quia plerumque et impiis inesse lumen prosperitatis cernitur, et pios tenebrae ignobilitatis ac paupertatis abscondunt. Sin vero ad hoc eius sermo dirigitur, ut ostendat quid impii in suo fine patiantur, veraciter dicitur: Nonne lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius? Quod si dici de impio recte potuit, contra sanctum tamen virum in flagellis constitutum dici non debuit. Sed nos vires brachiorum illius in suis sententiis perpendentes, pensemus quam valide iacula intorquet, et desinamus aspicere intorquendo quem impetit, nimirum scientes, quia frustratis ictibus lapidem feriat. Dicat ergo: Nonne lux impii exstinguetur? [Rec. IV.] Quia habent et impii lucem suam, prosperitatem scilicet vitae praesentis. Sed lux impii exstinguetur; quia fugitivae vitae prosperitas cum ipsa citius vita terminatur. Unde apte subditur: Nec splendebit flamma ignis eius?
3 [9. ] Mali quod appetunt, plerumque ad cumulum perditionis obtinent.---Omnis namque impius habet flammam ignis proprii, quem in corde suo ex fervore desideriorum temporalium accendit, dum modo istis, modo illis cupiditatibus aestuat, et cogitationes suas per multiplicia blandimenta saeculi amplius inflammat. Ignis autem si flammam non habet, nequaquam fuso lumine splendet. Flamma itaque ignis eius est decor, vel potestas exterior, quae de interno eius ardore procedit, quia quod anxie in hoc mundo adipisci desiderat, plerumque ad cumulum perditionis suae obtinet, et sive in potestate culminis, sive [Hic Editi dissentiunt. Edit. Basil. 1514 habet in divitiis multiplicandis, quod etiam legitur in Paris. 1518. Gilot., Vatic., Gussanv., in divitiis multiplicatur. Edit. Paris. 1495, mss. Cod. Bellov., Vindoc., Utic. et aliis Norm. concinit, quorum lectionem sequimur.] in divitiis multiplicationis, quasi per exteriorem gloriam lucet. Sed non splendebit flamma ignis eius; cum in die exitus, omnis exterior decor subtrahitur, et solo suo intrinsecus ardore concrematur. Flamma ergo ab igne subtrahitur cum gloria exterior ab interno eius ardore separatur. Habent etiam et iusti flammam ignis sui, sed nimirum quae resplendeat, quia videlicet eorum desideria in bonis operibus lucent. Iniquorum vero flamma minime splendet, quia per hoc quod mala appetunt; ad tenebras pertrahuntur. Unde et sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.45r bsb47242.168

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik