monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, V. <<<     >>> VII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT VI.

1 IBID.---Et transferentur rupes de loco suo.
2 [6. ] Haeretici doctores suos rupes vocant.---Haeretici rupes vocant eos quos sublimibus in humano genere excedere sensibus aestimant, quos profecto doctores se habere gloriantur. Cum vero sancta Ecclesia perversos quosque praedicatores intra sinum rectae fidei colligere studet, quid aliud quam de locis propriis rupes movet, ut intra eam recta sentientes humiliter iaceant, qui in perversis suis sensibus prius rigidi stabant? Sed hoc fieri haeretici omnino contradicunt, et propter eius vocem rupes de loco proprio transferri renituntur, quia videlicet nolunt ut ad eam venientes vera humiliter sentiant hi qui apud eos elati sensibus falsa sapiebant.
3 [Vet. et Rec. III.] [ 7. ] Contra Ecclesiam propter flagella quae patitur, insaniunt.---Plerumque vero haeretici, cum quosdam intra sanctam Ecclesiam vel inopia, vel flagellis laborantes aspiciunt, semetipsos mox in arrogantiam iustitiae extollunt; et quidquid adversum fidelibus evenisse considerant, hoc factum pro eorum iniquitatibus putant, nescientes nimirum quia actionum meritum praesentis vitae qualitas nullatenus probat. Nam plerumque et bona malis, et mala bonis eveniunt, pro eo quod et vera bona bonis, et vera mala malis in aeterna retributione servantur. Baldad itaque typum haereticorum de prosperitate vitae praesentis sese extollentium tenens, adversus beati Iob flagella quasi ex eorum voce contra iustorum opprobria inflatur, ac diserte quidem contra impios disputat; sed quam perverse contra iustum talia dicat ignorat, nam subiecit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke21.44v bsb47242.167

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik