monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32 > 25 > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXXIX. <<<     >>> XLI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XL.

1 IBID.---Et non inveniam in vobis ullum sapientem.
2 [45. ] Apud semetipsos sapientes, ad veram sapientiam pervenire nequeunt.---Quid est enim quod eos ad sapientiam vocat, et tamen optat ne illos sapientes inveniat, nisi quod ad veram sapientiam venire non possunt qui falsae suae sapientiae fiducia decipiuntur? de quibus scriptum est: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes [Isai. V, 21]. Et quibus rursum dicitur: Nolite esse prudentes apud vosmetipsos [Rom. XII, 16]. Unde idem praedicator egregius hos quos carnaliter sapientes invenerat, ut sapientiam veram perciperent, prius fieri stultos quaerebat, dicens: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens [I, Cor. III, 18]. Et per semetipsam Veritas dicit: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis [Matth. XI, 25]. Quia ergo hi qui apud semetipsos sapientes sunt ad veram sapientiam pervenire non possunt, recte beatus Iob, conversionem auditorum desiderans, exoptat ne in eis ullum sapientem inveniat. Ac si eis aperte dicat: Stulti esse apud vosmetipsos discite, ut in Deo vere sapientes esse valeatis. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.41v bsb47242.155

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik