monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXXVIII . <<<     >>> XL.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XXXIX.

1 VERS. 10.---Igitur omnes vos convertimini, et venite.
2 [44. ] Ad Deum converti fide, et venire opere debemus. ---Quae videlicet exhortationis verba proprie ad electos format, quos ad aeternitatem vocat. Qui duobus modis invitantur, scilicet ut convertantur, et veniant: convertantur nimirum fide, veniant opere. Vel certe convertantur deserendo mala, et veniant bona faciendo, sicut scriptum est: Declina a malo, et fac bonum [Psal. XXXVI, 27]. Mirandum vero quod subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.41v bsb47242.155