monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23 > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XXXI. <<<     >>> XXXIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XXXII [Rec. XI].

1 VERS. 4.---Cor eorum longe fecisti a disciplina.
2 [36. ] Pravorum cor longe esse a disciplina Deus tantum permittendo facit.---Si enim disciplinae custodiam nossent, et nequaquam Redemptoris nostri praecepta contemnerent, ipsa eos carnis suae mortalitas ad amorem vitae immortalis excitasset. Hoc ipsum namque in hac vita corruptioni nos esse subiectos, iam de flagello disciplinae est. Aestu enim et frigore, fame sitique turbari, morbis affici, quandoque etiam exstingui, quid sunt haec aliud quam flagella peccati? Sed sunt nonnulli qui et flagella tolerant, et tamen mentem ad flagellantis metum minime reformant. Unde recte nunc dicitur: Cor eorum longe fecisti a disciplina. Quia etsi corpus sub disciplina est, cor sub disciplina non est, dum et flagellatur quisque, et tamen ad humilitatem mentis non reducitur. Neque ita hoc dicitur ac si omnipotens et misericors Deus longe cor hominis a disciplina faciat, sed quod sponte delapsum ibi remanere ubi cecidit iudicando permittat, sicut ei in oratione quoque dicimus. Et ne nos inducas in tentationem [Matth. VI, 13]; id est, induci minime permittas. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.40r bsb47242.149

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik