monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10 > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, XVII. <<<     >>> XIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, CAPUT XVIII.

1 IBID. Irruit in me quasi gigas.
2 [21. ] Qui non reluctantur, eum ut gigantem secum pugnantem experiuntur.---Facile quippe inimico resistitur si non ei vel in multis lapsibus, vel in uno, diutius consentiatur. Sin vero eius suasionibus anima subesse consueverit, quanto se ei crebrius subiicit, tanto eum sibi intolerabiliorem facit, ut ei reluctari non valeat, quia nimirum malignus adversarius contra hanc ex prava consuetudine devictam quasi more gigantis pugnat. Sed tamen plerumque sancta Ecclesia etiam post perpetratas culpas mentes fidelium ad poenitentiam revocat, et peccata operis virtute spontaneae afflictionis mundat. Unde bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.38r bsb47242.139

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik