monumenta.ch > Gregorius Magnus > 54 > 49
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XLVIII. <<<     >>> L.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT XLIX.

1 IBID---Ramos eius arefaciet flamma.
2 [55. ] Desideriorum carnalium facibus cum sibi coniunctis uritur.---Si enim sibi quosdam aeternam patriam quaerentes adiungeret, ramos in se virides haberet. Sed quia ipsi quoque qui ei coniuncti sunt terrenis desideriis aestuant, et dum desideriorum flamma clientium eius animos accendit, scilicet ramos eius arefacit, ut fructum boni operis non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Bene autem subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.31r bsb47242.110