monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXVIII. <<<     >>> XXX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT XXIX.

1 VERS. 10, 11.---Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem eius accipitis. Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror eius irruet super vos.
2 [40. ] Qua poena digni qui veritatem agnitam impugnant.---Hoc, quod in abscondito accipi asserit faciem Dei, duobus modis valet intelligi. Sunt namque nonnulli qui et veritatem in corde sentiunt, et tamen quae falsa sunt de Deo foris loquuntur. Ne enim vinci videantur, et cognoscunt veritatem interius, et tamen hanc exterius impugnant. Unde et nunc bene dicitur: Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem eius accipitis. Ac si aperte diceretur: Tanto magis de falsitate apud eum estis reprehensibiles, quanto et apud vosmetipsos quod verum est videtis. Et sunt nonnulli qui quando ad mentem redeunt, Dei iustitiam et rectitudinem contemplantur, et orando ac flendo contremiscunt; sed postquam contemplationis hora transierit, sic audaces ad iniquitates redeunt ac si, post dorsum eius positi, a iustitiae eius lumine minime videantur. Hi itaque apud se in abscondito quasi corporaliter videntem accipiunt faciem Dei, quia ei et cum praesentes fiunt blandiuntur fletibus, et cum quasi a conspectu illius recedunt moribus detrahunt. Qui tanto amplius de malis suis feriendi sunt, quanto et in occulto cogitationis recta Dei iudicia cognoscunt. [Vet. XVII.] Unde et subditur: Statim ut se commoverit, turbabit vos; et terror eius irruet super vos.
3 [41. ] Iusti Deum metuunt antequam iratum experiantur.---Cum sit naturae incommutabilis omnipotens Deus, in ira iudicii perturbabilis non est. Sed humano verbo motus Dei dicitur ipsa rectitudinis eius districtio, qua humana pravitas feritur. Iusti autem viri ante Deum metuunt quam eius contra eos ira moveatur; et ne commotum sentiant, tranquillum timent. At contra perversi, tunc iam feriri pertimescunt, cum feriuntur; eosque tunc terror eius a somno sui torporis exsuscitat, cum vindicta perturbat. Unde et per prophetam dicitur: Et tantum sola vexatio intellectum dabit auditui [Isai. XXVIII, 19]. Cum enim de praeceptis Dei contemptis atque despectis verberari per vindictam coeperint, tunc intelligunt quod audierunt. Et Psalmista ait: Cum occideret eos, tunc inquirebant eum [Psal. LXXVII, 34]. Bene itaque dicitur: Statim ut se commoverit, turbabit vos; et terror eius irruet super vos, quia reproborum cordibus non timor requiem, sed poena timorem parit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.13v bsb47242.35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik