monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 36 > 61 > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XIX. <<<     >>> XXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT XX [Rec. XII].

1 CAP. XIII. VERS. 1.---Ecce omnia.
2 [31. ] Iob prophetiae spiritu pollebat.---In illo enim quae secutura erant videbat assistentia, cui nec futura veniunt, nec praeterita discedunt, sed cuncta simul ante eius oculos assistunt. Et quia ea ipsa quae ventura erant, alia esse vidit in operibus, alia in dictis, recte subiungitur, Et vidit oculus meus, et audivit auris mea. Sed utilitatem dicta non habent, si intellectu carent. Unde apte subditur, Et intellexi singula. Cum enim aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est. Vidit namque Pharao per somnium quae erant Aegypto ventura [Genes. XLI, 2, seq.]; sed quia nequivit intelligere quod vidit, propheta non fuit. Aspexit Balthasar rex [Vindoc., Sag. et alii Norm., articulum manus.] articulos manus scribentis in pariete [Dan. V, 5]; sed propheta non fuit, quia intellectum rei quam viderat non accepit. Ut igitur beatus Iob prophetiae spiritum se habere testetur, non solum vidisse se et audisse sed etiam intellexisse omnia asserit. De quo intellectu quia non extollitur, subiuncta eius verba testantur cum ait:
Gregorius Magnus HOME

bke21.12v bsb47242.31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik