monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20 > 52 > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, VII. <<<     >>> IX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT VIII.

1 VERS. 13.---Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
2 [11. ] Christus Dei sapientia et fortitudo.---Haec non incongrue de Unigenito summi Patris accipimus, ut ipsum esse Dei sapientiam et fortitudinem sentiamus. Nam Paulus quoque nostro intellectui attestatur, dicens: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam [I Cor. I, 24]; qui apud ipsum semper est, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Habet autem Deus consilium et intelligentiam: consilium videlicet, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra. [Vet. V.] Potest quoque consilii nomine [Turon., ipsa occulta iudicii mora signari.] ipsa occulti iudicii mora signari, ut quod aliquando tardius delinquentes percutit, non quia iniquorum culpa non conspicitur, sed ut damnationis eorum sententia, quae pro agenda poenitentia differtur, [Idem Codex, quasi tarde. Bellov. pro prodire, habet prodere.] quasi tarda ex consilio prodire videatur. Quod ergo foris quandoque aperta sententia indicat, hoc apud omnipotentem Dominum ante saecula in consilio latebat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.8r bsb47242.13