monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25 > 48 > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, IV. <<<     >>> VI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT V [Vet. et Rec. III].

1 VERS. 10.---In cuius manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis.
2 [7. ] Qui praestitit esse quod non erat, providit qualiter sit quod iam existit. Spiritus hominis duobus modis intelligitur.---Per manum quippe potestas exprimitur. Anima igitur omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis, in eius potestate est a quo est; ut ipse provideat qualiter sit, qui praestitit esse quod non fuit. Potest vero per animam omnis viventis iumentorum vita signari. Omnipotens autem Deus iumentorum animam usque ad corporeos sensus vivificat, hominum vero spiritum usque ad spiritalem intellectum tendit. In eius ergo manu est anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis, dum et in illo hoc praestat animae ut vivificet carnem, et in isto ad hoc vivificat animam, ut ad intelligendam perveniat aeternitatem. Sciendum vero est quia in sacro eloquio spiritus hominis duobus modis poni consuevit. Aliquando namque spiritus pro anima, aliquando pro effectu spiritali ponitur. Pro anima namque spiritus dicitur, sicut de nostro ipso capite scriptum est: Inclinato capite tradidit spiritum [Ioan. XIX, 30]. Si enim aliud spiritum quam animam evangelista diceret, exeunte utique spiritu, anima remansisset. Pro effectu quoque spiritali spiritus dicitur, sicut scriptum est: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem [Psal. CIII, 4]. Angeli quippe, id est nuntii, in sacro eloquio nonnunquam praedicatores vocantur, sicut per prophetam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est [Mal. II, 7]. Omnipotens ergo Deus angelos suos spiritus facit, quia praedicatores suos spiritales efficit. Hoc autem loco si anima omnis viventis ipsa corporis vita signatur, spiritu universae carnis hominis effectus intelligentiae spiritalis exprimitur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.7v bsb47242.9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik