monumenta.ch > Gregorius Magnus > 57
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LVI. <<<     >>> LVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT LVII [Rec. XXXIII].

1 VERS. 16.---Et propter superbiam quasi, leaenam capies me.
2 [86. ] Leaena qua arte capiatur. Eodem modo et lapsi et reparati sumus.---Leaena cum escam catulis exquirit, inhianter in foveam captionis ruit. Sicut enim ex quibusdam regionibus fertur, fit in eius itinere fovea, in qua pecus deponitur, ut illuc se eius appetitu proiicere leaena provocetur: quae angusta simul et alta praeparatur, ut in eam ruere ambiendo valeat, sed hanc saliendo nullo modo evadat. Alia quoque fovea, quae priori cohaereat, effoditur, quae tamen ei, in qua pecus est, extremae partis apertione coniungitur. In qua nimirum cavea ponitur, ut leaena corruens, quia desuper terroribus urgetur, cum quasi in secretiori parte foveae occultare, se appetit, caveam volens intret; cuius iam saevitia nequaquam pertimescitur, quia clausa in cavea levatur. Quae enim sua sponte in foveam corruit, ad superiores partes circumsepta vectibus redit. Sic sic nimirum humana mens capta est, quae in libertate arbitrii condita, dum nutrire desideria carnis appetivit, quasi leaena catulis escam quaesivit, atque in deceptionis suae foveam cecidit, quae, suadente hoste, ad cibum prohibitum manum tetendit. Sed in fovea protinus caveam invenit, quia sponte ad mortem veniens corruptionis suae mox carcerem pertulit; [Verba atque ad auras liberas gratia interveniente reducitur, quae Coccius primum suo loco moverat, ac post voces vectibus ligatur transtulerat, in eum restituimus statum quem in antiquis Edit. et Mss. obtinent. Ea autem male mota fuisse suadent quae mox sequuntur.] atque ad auras liberas, gratia interveniente, reducitur. Sed cum multa agere conatur, et non valet, eiusdem corruptionis suae obstaculis quasi caveae vectibus [Ita, cum Vulgatis, Mss. Corb., Colb., Reg. In Anglicanis autem Norm. et pluribus Gallicanis, levatur.] ligatur. Iam quidem eam in quam ceciderat damnationis foveam evasit, quia secuturae mortis supplicium, manu [Coc. et sequentes Edit., Redemptoris, reluctantibus aliis Editis et scriptis. Nil vetat quominus hic dicatur manu redemptionis, quomodo dicitur infra, num 94, pia manu gratiae; et num. 105, manu sanctae exhortationis.] redemptionis adiuta, ad veniam redeundo superavit. Sed tamen coarctata caveam tolerat, quia supernae quoque disciplinae nexibus cingitur, ne per carnis desideria vagetur. Quae ergo sponte sua in foveam cecidit, ad auras liberas clausa redit, quia et per libertatem arbitrii in culpam corruit, et tamen hanc a suis motibus, conditoris gratia coactam nolentemque constringit. Post foveam itaque caveam patitur, quae, [Edit. Guss., post Rom., erecta. Mox etiam aliae cum uno Ms. Reg., a pravae voluntatis motibus.] erepta ex aeterno supplicio, a pravae libertatis motibus, et sub coelestis artificis dispensatione religatur. Recte igitur dicit: Et propter superbiam, quasi leaenam capies me, quia et liber homo per cibum sibi mortem intulit, et reductus ad veniam sub disciplina melius clausus vivit. Quasi leaena ergo propter superbiam captus est, quia inde nunc eum disciplina suae corruptionis deprimit, unde transgressionem praecepti non timens, audacter in foveam saltum dedit.
3 [Vet. XLII.] [ 87. ] Sic et elatus de virtute cadere sinitur, ut a superbia sanetur.---Sed si parumper obtutum mentis a culpa primi parentis avertimus, nos adhuc quotidie ut leaenam capi per vitium elationis invenimus. Saepe namque homo acceptis virtutibus in audaciam suae praesumptionis erigitur, sed mira dispensatione pietatis ante eius oculos res quaelibet, in qua corruat ordinatur. Dumque per culpam aliquid appetit, quid aliud quam praedam in fovea concupiscit? Sua sponte inhians cadit, sed suis surgere viribus non valet. Qui cum se nihil ex se esse considerat, discit procul dubio cuius adiutorium requirat. Quem tamen superna miseratio captum quasi a fovea evehit, quia hunc infirmitate cognita ad veniam reducit. Leaenae itaque more, propter superbiam ad superiores partes [Ebroic., in cavea remaneat.] in caveam remeat, qui cum de virtute extollitur lapsus ad desideria in humilitate religatur. Quia enim prius propria praesumptione perierat, mira pietate agitur, ut infirmitatis suae iam notitia clausus vivat. Quod quia sanctus vir crebro accidere hominibus conspicit, nostri in se periculi vocem sumit; ut cum nos eius fletus agnoscimus, quae in nobis sunt flenda discamus. Sed cum mentem nostram elatio erigit, summi a nobis protinus compunctio amoris recedit; cum vero superna nos gratia visitat, statim per lacrymas ad sua desideria instigat. Unde et apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.174v csg207.253

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik