monumenta.ch > Gregorius Magnus > 56
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LV . <<<     >>> LVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT LVI.

1 VERS. 15.---Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
2 [85. ] Vitiis renitentis ac cedentis discrimen.---Impius namque vae habet, iustus miseriam, quia et aeterna damnatio reprobum sequitur, et electus quisque doloribus transitoriae adversitatis expiatur. Impius caput levat, sed elatus evadere vae quod sequitur non valet. Iustus, labore sui certaminis afflictus, caput levare non sinitur, sed pressus a perpetua afflictione liberatur. Ille se in voluptatibus erigit, sed suppliciis sequentibus mergit. Iste se in dolore deprimit, sed tamen a pondere aeternae animadversionis abscondit. Consideret ergo vir sanctus quod aut renitens homo vitiis praesenti labore afficitur, aut succumbens perpetuae afflictioni mancipatur, et dicat: Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. Ac si aperte deploret, dicens: Aut substratus carnis desideriis, supplicio aeterno subiicior; aut repugnans illicitis motibus poena praesenti crucior, quia a labore certaminis liber non sum. Sed superna dispensatio idcirco nos tota sibi intentione servientes carnis nostrae permittit impugnationibus concuti, ne mens nostra in superbiam audeat praesumptione suae securitatis elevari, ut dum pulsata trepidat, in solo auctoris adiutorio spei pedem robustius figat. Unde et adhuc apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.174r csg207.252

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik