monumenta.ch > Gregorius Magnus > 50
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XLIX . <<<     >>> LI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT L [Rec. XXVIII].

1 VERS. 9.---Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me.
2 [76. ] Quare angelus irremissibiliter peccavit, non homo.---Angelorum spiritus idcirco irremissibiliter peccaverunt, quia tanto robustius stare poterant, quanto eos carnis admistio non tenebat. Homo vero idcirco post culpam veniam meruit, quia per carnale corpus aliquid quo semetipso minor esset accepit. Unde et apud respectum iudicis argumentum pietatis est haec eadem infirmitas carnis; sicut per Psalmistam dicitur: Ipse autem est misericors, [Lyr., Bigot., Utic., et propitius fuit . . . et non disperdidit eos.] et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et multiplicavit ut averteret iram suam ab eis, et non accendit omnem iram suam, et rememoratus est quia caro sunt [Psal. LXXVII, 38]. Ut lutum ergo homo factus est, quia de limo est ad conditionem sumptus. Lutum quippe fit, cum se aqua terrae conspergit. Sicut lutum itaque homo est conditus, quia quasi aqua infundit pulverem, cum anima rigat carnem. Quod sanctus vir bene pietati iudicis obiicit, cum postulans dicit: Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Ac si aperte dicat: Infirmitatem carnis considera, et reatum iniquitatis laxa. Ubi aperte quoque mors eiusdem carnis adiungitur, cum protinus subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.172r csg207.244

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik