monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XLVI . <<<     >>> XLVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XLVII [Rec. XXVI].

1 VERS. 4-7.---Nunquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu videbis? Nunquid sicut dies hominis dies tui, aut anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? et scias quia nihil impium fecerim.
2 [72. ] Discrimen visus humani et divini, dierum nostrorum et aeternitatis.---Oculi carnei facta temporum non nisi in tempore agnoscunt, quia et ipsi ad videndum cum tempore prodeunt, cum tempore clauduntur; et humanus visus quodlibet opus sequitur, non praecurrit, quia [Ebroic., vix existentia concupiscit. Irrepsit mendose concupiscit, pro conspicit, quod in Mss. legitur.] vix existentia aspicit, et ventura nullo modo agnoscit. [Vet. XXXV.] Dies quoque et anni hominis a diebus et annis discrepant aeternitatis, quia vitam nostram, quae tempore incipitur, tempore finitur; dum intra sinus sui latitudinem format, aeternitas devorat. Cuius nimirum immensitas, quia ultra citraque super nos tenditur, sine inchoatione et termino eius aeternum esse dilatatur; eique nec transacta praetereunt, nec adhuc ventura, quasi quae non appareant, desunt, quia is qui semper esse habet, cuncta sibi praesentia conspicit; cumque aspiciendo post et ante non tenditur, nulla intuitus mutatione variatur. Dicat ergo: Nunquid oculi carnei tibi sunt; aut sicut videt homo, et tu videbis? Nunquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? et scias quia nihil impium fecerim. Ac si humiliter requirens, diceret: Cur me in tempore per flagella examinas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti? Cur culpas meas verberibus interrogas, quem per aeternitatis tuae potentiam nec prius quam conderes ignoras? Cuius nimirum potentiae mox pondus exprimit, cum subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.171v csg207.241

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik