monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XLV. <<<     >>> XLVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XLVI [Rec. XXV].

1 VERS. 3.---Nunquid bonum tibi videtur, si calumnieris et opprimas pauperem, opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuves?
2 [70. ] Iusti propter quid flagelletur ignorantis anxietas.---Hoc nimirum sic per interrogationem dicitur, ut negetur. Ac si aperte diceretur. Tu qui summe bonus es, novi quia bonum non aestimas, ut pauperem per calumniam premas. Et scio ergo quia non est iniustum quod patior, et eo magis doleo quo causas iustitiae ignoro. Notandum vero quod non ait Ut opprimas innocentem, sed pauperem. Qui enim districtioni iudicis nequaquam innocentiam, sed paupertatem suam obiicit, non iam de vita audaciam arripit, sed quam se infirmum conspiciat ostendit. Ubi et congrue subiungit: Opus manuum tuarum. Ac si aperte dicat: Impie opprimere non potes, quem te fecisse gratuito recordaris.
3 [71. ] Deus non sinit nos supra vires tentari.---Bene autem subditur: Et consilium impiorum adiuves? Quos namque hoc loco impios, nisi malignos spiritus vocat? Qui cum redire ipsi ad vitam nequeant, crudeliter socios ad mortem quaerunt. Quorum nimirum consilium fuit ut beatum Iob divina correptio tangeret, et qui in tranquillitate iustus exstiterat, saltem per flagella peccaret. Sed impiorum consilium Dominus non adiuvit, quia eorum tentationibus carnem iusti prodidit, animam negavit. Hoc indesinenter contra bonos consilium maligni spiritus ineunt, ut hi quos servire Deo [Deest haec vox in Ebroic. et aliis Norm. Exstat in Corb. Germ., Colb., Reg.] innocue in tranquillitate conspiciunt vexati adversitatibus ad voraginem culpae rapiantur. Sed eorum consilii acumen destruitur, quia pius conditor cum viribus flagella moderatur, ne virtutem poena transeat, et per astutiam fortium humana infirmitas [Coc. et poster. Ed., cum quibusdam Mss., excedat. Praetulimus excidat, tum quod sit Mss. Corb. Germ., Reg., Vindoc., aliorumque potiorum, tum quod humanae fragilitati magis congruat excidere quam excedere. Proxime sequitur, corruens portet.] excidat. Unde et bene per Paulum dicitur: Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra quam potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere [I Cor. X, 13]. Nisi enim misericors Deus cum viribus tentamenta modificet, nullus profecto est qui malignorum spirituum insidias non corruens portet, quia si mensuram iudex tentationibus non praebet, eo ipso protinus stantem deiicit, quo ultra vires onera imponit. Sic autem beatus Iob negando requisivit ista quae protulit, sicut et requirendo negat ea quae illico subiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.171r csg207.240

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik