monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XLIV . <<<     >>> XLVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XLV.

1 VERS. 2.---Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita iudices.
2 [68. ] Iudicat nos hic et punit Deus duobus modis.---Quia peccatorem se in amaritudine animae asserit, quid Deo aliud quam ne condemnetur dicit? quia amaritudo praesentis poenitentiae exstinguit supplicia sequentis irae. Duobus autem modis in hac vita hominem Deus iudicat, quia aut per mala praesentia irrogare iam tormenta sequentia incipit, aut tormenta sequentia flagellis praesentibus exstinguit. Nisi enim delictis exigentibus iustus iudex et nunc et postmodum quosdam percuteret, Iudas [Addunt Editi apostolus. At in nullo Mss. invenimus. Iidem Mss., diploidem quippe duplum vestimentum dicimus. Ubi Editi, diplois.] minime dixisset, Secundo eos qui non crediderunt perdidit [Iudae 5]; et de iniquis Psalmista non diceret: Induantur sicut diploide confusione sua [Psal. CVIII, 29]. Diploidem quippe duplum vestimentum dicimus. Confusione ergo sicut diploide induti sunt qui iuxta reatus sui meritum et temporali et perpetua animadversione feriuntur. Solos quippe poena a supplicio liberat quos immutat. Nam quos praesentia mala non corrigunt, ad sequentia perducunt. Si autem nequaquam quosdam poena praesens a supplicio aeterno defenderet, Paulus minime dixisset: Cum iudicamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur [I Cor. XI, 32]. Hinc voce angelica ad Ioannem dicitur: Ego quos amo redarguo et castigo [Apoc. III, 19]. Hinc etiam scriptum est: Quem diligit Dominus castigat, flagellat omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]:
3 [Vet. XXXIV.] [ 69. ] Mens iusti ut secura sit, trepidat.---Saepe ergo mens iusti, ut magis secura sit, altius trepidat; et cum flagellis cingitur, superni iudicii incertitudine turbatur. Pavet ne initium sequentis damnationis sit omne quod patitur; et per cogitationem interrogat iudicem, quia de vitae suae meritis ambigit [Gemet., in persecutione. Olim tamen legebatur in percussione.] in percussione. Sed cum vitae virtus ad oculos mentis reducitur, quasi consolatio a iudice respondetur, quia nequaquam ad perdendum percutit quem in actionis innocentia feriendo custodit. Bene itaque nunc dicitur: Indica mihi cur me ita iudices. Ac si aperte diceretur: Quia flagellando me iudicas, ostende quod ad iudicium per flagella securum reddas. Quod tamen intelligi et aliter potest. Nam plerumque vir iustus flagella ad probationem percipit, et vitam suam subtilissima inquisitione discutiens, quamvis se peccatorem et sentiat et fateatur, pro qua tamen specialiter culpa percutitur, minime cognoscit; atque eo magis in percussione trepidat, quo causas suae percussionis ignorat. Petit ut semetipsum sibi iudex indicet, quatenus quod ille animadvertendo percutit, hoc in se flendo et ipse castiget. Scit namque quod aequissimus [Ita Mss. Corb. Germ., Colb., Germ., Gemet. Alii, quos Editi sequuntur, iudex.] vindex iniuste quempiam nostrum nullo modo affligit, et magno metu concutitur, quia et dolet in verbere, et deprehendere in se perfecte non valet quod deploret. Unde adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.170v csg207.238

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik